Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ipsa dicta conferens satis tibi debueras facere. nam sic solent dubii facere quaestiones, ut unius dicta et quem fas non est reprehendere repugnantia et inimica quaerantur. si enim apostolus legem sanctam et iustam et bonam et spiritalem uocat, uir omni laude praecipuus et undique ueiitate munitus, sufficeret hoc ad fidem; et de hoc quod uidetur contrarium sine obstinatione quaerendum erat.

Propositio enim haec inpunitatem peccandi uult. nam apostolus utique, cum legem fidei pro merito temporis et gratia praeferret apud Romanos, qui sub fide Christi in legem fuerant inducti — \'in legem\' dico, non eam quae naturalis est (nam utique in lege erant Romani, quam utique de Athenis decem uiri missi et post alii duo adtulerant, quae in duabus tabulis scripta erat, quae in Capitolio obrutae sunt), sed eandem, quae factorum appellatur, ut circumciderentur, [*]( 6. 14 cf. Rom. 7, 12. 14 8 Rom. 4, 15 22 cf. Lia. III 32. 6. 37, 4 ) [*]( 2 praedicta scripsi praedicatum D praedicata K praedicatio a 6 et ante sanctam add. Ka 9 hiis K enim his a 12 quae 1) 13 queratur D 16 et de hoc om. K uideturj add. autem de uerbo K add. in uerbis a 17 obstinatione] add. pie K add. et inuidentia a 19 temporis merito Ka 22 lege scripsi legem JUKa 23 attulerunt Ka 24 eratj est Ka 25 eandem scripsi eadem DE pam a )

469
sabbatum obseruarent et neomenias, discernerent escas, circa mundanda uasa essent solliciti, et cetera, quae continentur in lege huius modi —, hanc ergo legem dicit iram operari. propterea enim irato deo addita sunt haec, ut oneri essent perfidiae Iudaeorum; de tantis enim necesse est ut aliquid praetereat. unde apostolus Petrus: quid, inquit, inponitis iugum super ceruicem fratrum, quod neque patres nostri neque nos potuimus portare? denique dicit deus per Hieremiam prophetam: dedi illis praecepta 11011 non. post offensiones enim multas et temptationes in deum et contumelias factas Moysi et detractiones factas de deo haec data sunt, quae obseruarent, ut premeretur dura ceruix eorum et, quocumque se uerterent, legem haberent, ut nullum eis esset refrigerium.

Ut ergo ab hac illos lege tolleret apostolus: ubi, ait, non est lex, nec praeuaricatio, ut securi per conpendium possint deo seruire spiritaliter, (quia), inquit, \'legem Iudaeorum seruantes necesse est ut praeuaricetis; tanta enim sunt praecepta, quae impleri inpossibile est\\

Nam quo modo de ista lege diceret, quae naturalis est? — quam Moyses ideo scripsit, ut auctoritatem illius firmaret. non quia ante non erat, cum legamus uindicatum esse ante Moysen —, sed ut exponeret Romanos non debere uiuere iam sub lege, quos sub lege agere expediebat; non aliter enim possent seruare iustitiam. denique dicit ad eos: uis non timere potestatem? bonum fac et: qui contemnunt, ipsi sibi damnationem adquirunt.

Spiritalem ergo hanc legem dicit, quam et sanctam et [*]( 8 cf. Rom. 4, 15 6 Act. 15, 10 9 Ezech. 20, 25 15 Rom. 4. 15 22 cf. Gen. 7, 21. 19, 24 sqq. 25 Rom. 13, 3 26 Rom. 13, 2 28 cf. Rom. 7, 14. 12 ) [*]( 1 et om. a munienda D 3 operare D 10 enim offensiones Ka 11 factas alt. om. Ka 13 conuerterent Ka 15 ubi om. a 21 quam] nam Ka 23 romanis Ka 24 nec Ka posset seruari iastitia a )

470
iustam et bonam ostendit. haec est, quam naturalem diximus, quae prohibet peccari; dux est enim bonae uitae. huic addita lex fidei perfectum hominem facit. nam quia communi nomine nuncupatur lex haec, quam naturalem dixi, et illa, quae factorum lex dicitur, contra legem loqui uidetur apostolus, <sed> ne hanc inanire uideretur, sine qua uita haec gubernari non potest, dicit: scimus quia lex spiritalis est, ut illam, quam inanit. legem sabbati et circumcisionis et escarum et neomeniarum sciretur. illa enim idcirco spiritalis dicitur, quia omnia deponit peccata.