Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hanc sensum paucis absoluit apostolus dicens: qui habent quasi non habentes sint et, qui utuntur hoc saeculo, quasi non utantur et, qui emunt, tamquam non possidentes. qui ergo haec sic habet, quasi non habeat, reliquisse uidetur. quando enim non praesumit de his neque se iactat, sed humiliter incedit non tantum habitu, sed et mente, dispensatorem se harum et ministrum datum intellegens omnia sua reliquisse uidetur. hoc enim relinqui dicitur, quod a desiderio recedit et gratiam non habet.