Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ueritas non ex persona probatur neque inprobatur; quicquid enim bene et uerum dicitur, sine dubio in spiritu sancto dicitur. non ergo, si quis in aliis reus est, et in hoc praescribi illi debet, quod uerum loquitur. nec illi tamen praescribitur, sed Christo domino contradicitur. qui enim negat istum uerum dicere, Christo iniuriam facit. si autem uerum dicitur negeturque quod uerum est in sancto spiritu dici, quod et Christus admittit — nemo enim bonorum uera de se dicentem arguit; nec enim ex reuelatione ediscitur, quod per traditionem discitur —, nemo uerum dicens poterit inprobari.

LXVI. SI IN LEGE NEMO IUSTIFICATUR APUD DEUM\\ QVARE SCRIPTUM EST: \'MALEDICTUS OMNIS, QVI NON PERMANSERIT IN OMNIBUS, QVAE SCRIPTA SUNT IN LIBRO LEGIS, UT FACIAT EA\'? SI EX FIDE IUSTIFICANTUR HOMINES ET NON PER LEGEM, UT QVID MALEDICTUS EST QVI NON IMPLEUIT LEGEM, CUM NON PROFICIAT AD IUSTITIAM?

Lex data per Moysen iustitiam habebat quidem, sed terrenam, ut seruantes legem iusti essent ad praesens, ut non rei fierent. [*]( 1 I Cor. 12, 8 8 cf. Sap. 1, 4 21 Gal. 8, 11 22 Gal. 3, 10 (Deut. 27, 26) 24 cf. Gal. 2, 16 etc. ) [*]( 2 dominui a Iestun] deum D iesus a 5 marchio K 6 hii D 7 dfira nfm iLn (cm. xpm) K 8 spitrii K 9 habitat D 11 neque] ud a 13 illi praescribi a 14 quod] quin K quo a 15 istum] iustum K 16 negetur Ka 17 spiritu Bancto Ka 19 edicitur K )

460
iustus est enim ex lege, qui nulli nocet. unde apostolus:. lex, inquit, non est ex fide, sed qui fecerit ea uiuet in eis, hoc est, faciens legem non morietur, sed uiuet ad praesens; iustitia autem, quae ex fide est, iustificat homines apud deum, ut remunerentur in futuro. saeculo. addiderunt enim temporali iustitiae. iustitiam fidei. iustum est enim nosse ex quo et per quem sumus, ut patris et filii et spiritus sancti uera confessio ad caelestia nos regna perducat nam et ueteres qui non solum legem praeceptorum seruauerunt, sed et deum dilexerunt spem habentes in promissione iustifi.cati -Sunt.Apild deum. solam enim legem dicit non iustificare homines apud deum, sicut nec sola fides; exceptis.bonis operibus commendat, deo, sed seruata , iustitia terrena et diuina, perfectos facit. hinc dicit dominus: nisi abundauerit iustitia \\iustitia plus quam- scribarum et PharisaiBorui#, non introibitis in regnum caelo caelorum.