Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Ueritas non ex persona probatur neque inprobatur; quicquid enim bene et uerum dicitur, sine dubio in spiritu sancto dicitur. non ergo, si quis in aliis reus est, et in hoc praescribi illi debet, quod uerum loquitur. nec illi tamen praescribitur, sed Christo domino contradicitur. qui enim negat istum uerum dicere, Christo iniuriam facit. si autem uerum dicitur negeturque quod uerum est in sancto spiritu dici, quod et Christus admittit — nemo enim bonorum uera de se dicentem arguit; nec enim ex reuelatione ediscitur, quod per traditionem discitur —, nemo uerum dicens poterit inprobari.