Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Hieme tuta fuga non est; frigora enim sunt, imbres assidui, ninguit, gelat, flumina exeunt; ideoque fugientibus pergraue [*]( 8 Col. 2, 19 18 cf. Act. S, 15 17 Matth. 24, 20 20 II Thess. 2, 6. cf. 2, 8 21 Act. 17, 26 ) [*]( J ipsum spiritorn] spiritam sanctum a 2 ideo enim] eum X tunc enim a non alt.] non (add. aere 8. non) K dam nos deserit qui] quia datur nobis ut Ka 3 erat] sit Ka quia si] quasi Ka 4 eet om. Ka nos] add. uelut Ka 9 et] ac K 10 incrementum Ka accipiam Ka 11 aliquid om. K dehabet] habet K 13 acquirens Ka 14 et om. Ka fecit Ka ideo-detrimentum est om. K 15 ab eo om. a 17 orate] orat et a 21 actibus Ka apostolus inquit definiens a 22 fugiendam D fagam a 23 non exire a ezire (add. longius a. h) K liceat om. a significat seclusi, quod retinet Engelbrecht licere scribens )

458
est. latere enim in siluis non possunt neque in montibus . neque in speluncis. sabbato autem iuxta Iudaeos longius a ciuitate exire non licet nec altum ascendere ac per hoc fugere sabbato non potes. quo modo autem haec tempora fugam tutam non faciunt propter inpedimenta supra dicta, ita et fuga nostra tuta non erit, si nos obligatos inpedimentis carnalibus inuenerit praedicta persecutio. detinent enim homines quasi conpedes desideria saecularia et facultates mundanae nec seductionem diaboli possunt effugere. ideo ergo orandum est ne tempore, quo fugiendum est, hiemis et sabbati in nobis ratio inueniatur, sed ut liberos nos ab his inpedimentis dei praestet auxilium, ut non sit, quod nos desiderio sui captos mancipet mundo. quoniam ergo de nouissima persecutione loquebatur saluator, quae futura est tempore Antichristi, ideo hiemem posuit, quae nouissimum tempus est; et sabbatum similiter, qui postremus dies est, ut, sicut his temporibus aspera et difficilis fuga est, ita significaret illo tempore tam graues futuras persecutiones et pressuras, ut uix aliquis eas possit effugere.