Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Interitus carnis est, cum quis uoluptatibus et desideriis carnalibus deditus gehennam sibi procurat; interitum enim ex opere carnis adquirit. ex his enim totus fit carnalis, quia, sicut secundum legem uiuens totus homo spiritalis efficitur, ut etiam caro hoc dicatur quod anima, ita, si secundum desideria mundi et uoluptates libidinum uiuat, totus homo fit caro proficiens in interitum carnis; id est, ut sicut caro, propterea quod fluxa et corruptibilis et mortalis est, amissa anima deformatur — carens figura defluit in interitum; interit enim, cum uigorem omnium membrorum amittit —, sic et anima de tali corpore deformata est, cuius uigore despecta erat in poena cum carne, in qua se uitiis maculauit, ut nullus profectus sit carni per animam, sed interitum habeat anima per carnem, quia non corpus gubernauit spiritaliter, cum regina data sit carni, sed ipsa docet opera carnalia.

Talem igitur hominem cum ecclesia abicit, spiritum habet saluum, sanctum scilicet, qui ecclesiae curator est, [*]( 1. 2 cf. Act. 16, 1 7 cf. Gal. 2. 18 8. 11. 26 cf. I Cor. 5, 5 9 I Cot. 5, 5 ) [*]( 7 xadgorum (corr. iudeoram) D 9 tradidi a 10 carnis] add. etc. a 15 desiderium a 16 totus oiuat K 17 ut sicat pleonastice pro sicat 18 eet om. K carait a 21 eet] et K cuins] in eine Ka erat] erit K poenam mauult Engcibrecht 25 docet] didicit K ducit a 27 sanctum scilicet] epiritam saactam K )

456
quia, si passi fuerint talem inter se habere, qui uxorem patris polluit libidine, ut lege eum possint conpellere, ne contaminet omnes, et spiritus sanctus recedat ab ecclesia propter pollutum, non habebit saluum spiritum ecclesia. quod enim amittitur non est -saluum et in die domini. nudi ab spiritu: inuenti inter filios dei conputari non poterunt. spiritus en.im testimonium perhibet quod sumus filii dei.