Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

LVIIII = LXXVIIII .

LX. CUR APOSTOLUS PAULUS PETRUM COAPOSTOLUM SUUM REPREHENDIT, QVOD. \'TIMENS EOS, QVI ERANT EX CIRCUMCISIONE, SUBTRAHEBAT SE\' A GENTILIBUS, CUM ET IPSE TIMENS EOS, QVI ERANT EX CIRCUMCISIONE, \'ACCIPIENS CIRCDMCIDIT\' TIMOTHEUM,. QVOD FIERI PROHIBEBAT, ET IPSE ERGO REPREHENDENDUS EST?

Incredibile est tantum apostolum in eo alterum reprehendisse, in quo se sciret succubuisse. hoc a tam magno uiro factum non est fas credere, quia his conpetit, qui carnaliter uiuunt. caret itaque apostoli Pauli factum reprehensu. cum enim praedicaret non circumcidi, uolens autem Timotheum secum [*]( .., 6 cf. I Cor. 12, 27. 6, 15 7 cf. Eph. 4, 25 15 Gal. 2, 12 18 Act. 16, 3 25 cf. Act. 16, 3_,,.. ) [*]( 1 extra corpus-omne peccatum om. a autem] enim K 8 pro qui-— mentitur om. K. alt. qui om. a 4 qui] aut qui a 5 uel] aut K 6 ecclesiam membra et] Ecclesiae membra a 8 corpus suum K in alt.] in corpus K 10 hec K lunge a] a longe K a longa a qui OWl. Ka fornicator K 15 ex circumcisione erant K 17 ex circumcisione erant K 23 iis K carnaliterj naturaliter K - 24 reprehenfeu scrtpsi reprehensum I) reprehensione Ka . )

454
adsumere, qui esset natus matre Iudaea, patre autem Graeco, et hoc ludaeis esset scandalum, ut ex ludaea natum incircumcisum adsumeret, tunc subiectioni se summisit ad horam et accipiens circumcidit eum. rem ergo superfluam fecit permittente eo, qui passus est. quia enim erat ex matre Iudaea, eruditus ab infantia in synagoga litteris sacris, id est uolumi. nibus Hebraeorum, permisit circumcidi se, ut ludaeis scandalum tolleret, quia zelum habebant generis sui. denique: cum Titus, inquit, esset Graecus, non est conpulsus circumcidi. Timotheum autem, quia de matre Iudaea erat, sicut dixi, non sunt passi Iudaei adsumi inter doctores incircumcisum. ad hoc illum adsumpsit apostolus, ut eum episcopum ordinaret, sicut . et fecit. eruditus enim propheticis litteris ad asserendum Christum idoneus magister inuentus est.