Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

LVI = LXXVIII

LVII. QVID EST QVOD APOSTOLUS DICIT GALATIS: \'MIROR QVOD SIC TAM CITO TRANSFERIMINI AB EO, QVI UOCAUIT UOS IN GRATIA, IN ALIUD EUANGELIUM, QVOD NON EST ALIUD? SI ALIUD CERTE EST, IPSUM NON EST; SI IPSUM NON EST, QVO MODO NON ALIUD EST?

Ideo \'aliud\' dixit \'euangelium\', ad quod uocati fuerant, quia non hoc est quod postea sequi coeperant Galatae. ab euangelio enim Christi abducti in ludaismum fuerant adtracti sub nomine Christi, quasi hoc esset sequendum, et aliud quam quod apostolus praedicabat adfirmabant. unde sublegitur: \'sicut uobis suadent.\' pseudo enim apostoli, cum circumuenirent gentiles credentes, hoc dicebant a saluatore traditum, quod ipsi docebant, sicut continetur in Actibus Apostolorum: quia nisi circumcidamini more Moysi, non poteritis salui esse. hinc apostolus dolore euersionis illorum commotus scribit ad eos dicens: miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui uocauit uos in gratia, in aliud euangelium, quod non est aliud. [*]( 6 GaL 1, 6. 7 19 Act. 15, 1 22 Gal. 1, 6. 7 ) [*]( 8 saloatorem rMpondentani (00f\'f\'. saluatore respoadeDte) D 6 dicit apostolus K 7 sic om. K 8 gratiam DK 9 aliud si-aliud est] etc. a 10 non tert. om. DK 12 dicit K 13 coeperant] compererant (erenmt in ras.) K 14 abdncti edd. adducti Da ducti K in ludaismum om. K 15 esse D et aHud quam quod] aliud arrtem (autem in ras.) K aliud autem inquit a apostolus in ras. K 16 praedicabat] add. quam a. I. K sient] ei K 17 paeudo enim om. Ka com. circumuenirent] autem circumueniunt K aut circnmueniunt a 18 docebant] dicebant a 23 gratiam K )

451