Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Carnem) non substantiam carnis hoc loco intellegas, sed actus malos et perfidiam significatam in carne. per id quod enim omnis error ex uisibilibus et mundanis, caro autem cognata eorum est — ex elementis enim constat —, omnem errorem carnem appellat. non solum adulteria et fornicationes et luxurias opera dicit carnis, sed et idolatriam et maleficia et blasphemias et talia. numquid caro blasphemiam cogit aut idolatriam? nonne haec animae uitia sunt, dum consentit errori? recte autem agentibus dicit quod non sint in carne, sed in spiritu, et utique adhuc in corpore sunt. qui ergo bene ambulat nec diffidit de spe fidelium, in carne positus non esse dicitur in carne; male autem agens et blasphemus in carne dicitur esse, quia, quo modo bene agentes spiritales sunt cum ipsa carne, sic male uiuentes carnales sunt cum ipsa anima. hoc enim nuncupatur quod dicit