Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Filium dei perfectum natum esse de deo nemo fidelium ambigit. omnia enim diuinitatis paternae accepit nascendo de deo patre. tunc ergo accepit nomen, quod est super omne nomen, id est ut hoc dicatur quod pater, deus. nam nihil apud eum futurum dicitur; omnia enim ante se habet. ideo ad haec omnia creanda et restauranda natus est. nam utique ordo et ratio hoc habet, ut paterno nomini omne genu flectatur. hoc pater donauit filio propter ea, quae erat acturus; donauit autem quando genuit. sic enim illum genuit, ut in eodem honore esset, quo ipse pater est