Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Quantum ad euangelistam pertinet, de patre deo hoc dixit, quia nemo uidit d.e.uw, nisi. filius unigenitus, qui est [*]( : 6 fcf., Matth. 4, 4. 7. 10 = . .10 cf. Ioh. 8, 44 13 Ioh. 1, 18 16 Qf. Gen. 32, 30 (31) Ex. 24, 17. 18 Esai. 6,1 15 cf. Ioh. 6, 46 20 Ioh. 14, 9 26 Ioh. 1, 18 1 \'\' ) [*]( 6 resistit\' cr lO patres DK-frontes Km2:. I.\' eorôm] add. et DK inpfc-adetrtiiarn - D . diaboli uncinii inclusi 15 M deum K 17 et pater est Ka., 18 ait wausATa . 19 una om. a 20 ipae] filius K \'21 deum patrein uidit K :. - . .-- )

439
in sinu patris, ipse enarrauit. credamus filio; ipse enarrauit enim quia nemo, nisi ipse, uidit deum. hoc autem ideo dixit, ut doceret se semper. apparuisse patriarchis et prophetis. non ergo hoc ad unum deum pertinet, sed ad personam patris, de quo non potest aliter dici quam deus pater. filius autem sic se uisum dicit, ut inuisibilis sit tamen, in eo ipso, cum uideri putatur. uisus enim hic intellectus est, quia non utique oculis uisus est, sed mente intellectus, et hoc fuit uidisse intellexisse, in eo quod apparuit ibi inesse deum. cum autem dicit saluator: qui me uidet, uidet et patrem, non utique ad oculorum uisum hoc retulit, sed ad mentis, et ut nihil inter patrem et filium diuersum esse putaretur. neuter ergo eorum uisus est iuxta substantiam; circumapparentia autem solus filius uisus est mente, non carnalibus oculis, quia inuisibilis est sicut pater.