Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Baptismum Iohannis coeptum non cessauit, sed additum est ei quod deerat. Iohannes enim tantum baptizauit, non spiritum sanctum credentibus dedit, sicut et ipse dicit de saluatore: ego quidem baptizo uos in aqua in paenitentiam, ipse autem uos baptizabit in spiritu sancto. hoc est quod dicit: *per me remissio peccatorum, non tamen datur spiritus sanctus, ut purificati filii dicantur; hoc enim saluatori reseruatum est, utpote domino, ut filii dei non fierent, nisi accepto a filio dei spiritu sancto\'. effectus ergo baptismi Iohannis, quod tacite operabatur sine interrogatione, non tamen sine saluatoris mentione, ut firmum esset quod agebat, trinitatis est donum, quod dignatio saluatoris ostendit dans formam trium nominum, quae a primordio sub unius dei nomine uel persona unum opus et indifferens operata sunt. interpretatio ergo accessit ad baptismum Iohannis cum significatione latentis dudum mysterii; accessit et amplius donum, ut baptizati accepto spiritu sancto sint filii dei. amplificatum ergo est, non euacuatum.