Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Circumcisio signum est fidei Abrahae, ut, cum in filiis eius hoc signum uideretur, scirentur eius filii esse, qui deo credens hoc signum acceperat; praecepta autem sabbatorum et [*]( 1 Ps. 50, 19 7 cf. m Eeg. 8, 12 9 cf. ibid. 11, 1—8 12 cf. Dan. 3, 92 14 Tob. 12, 7 16 Marc. 1, 44 18 Luc. 8, 39 20 cf. Luo. 4, 6 25 cf. Gen. 17, 23-27 ) [*]( 18 regni merito a 17 celari mauult Engelbrecht 18 fecit tibi K 20 absurdum est prudentibus K 23 erat a 24 habetur a 27 acceperit a )

429
praeteritorum testimonio data sunt et futurorum quae haberent figuram. futuri enim sabbati, quod in aeternis dabit requiem, figura est hoc sabbatum, quod in hebdomadam impletam factum est; escarum autem lex non in primordio legis data est, sed cum duce perfidia dei uerbis et promissis fidem nollent dare, ad duritiam cordis sui acceperunt praecepta non bona, sicut dicit propheta Hieremias. id enim actum est, ut ceruix eorum premeretur ad profectum illorum —- superbis enim hominibus et contumacibus non debuit tota creatura subici —, postea autem misericordia dei ueniente reddita est libertas edendi, unde dicit Petrus apostolus: quid inponitis iugum super ceruicem fratrum, quod neque nos neque patres nostri potuimus portare?