Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Antequam notitia dei esset in terris, non aliter oportuit prouocare homines ad spem inauditam, quam iure iurando promissio illis fieret, ab eo utique quem non, ut dignum erat, sciebant. adubi autem coepit sciri, non utique iurare oportuit, quem mentiri fas non esset arbitrari. ideo ergo dominus nec seruos iam iurare praecepit, sed tales se instituere, ut sermonibus illorum fides habeatur. sacramentum enim iuris iurandi aut perfidia exigit aut fallacia inconstantis, ut, quia fallere homines solent, timore forte dei reuereantur; aut certe satis erit et qui fallitur, quia ex hoc offensam adquirit.