Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII

Ambrosiaster

Ambrosiaster. Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 50). Souter, Alexander, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1908

Qui hoc reprehensibile putat, dicat quid aliud fieri debueri t nam utique serpentem fecit, qui et terrorem incuteret, non tamen obesset, per id quod stupore quodam ad nocendum tardior est. si enim leonem fecisset aut ursum aut aliud tale, quo modo euaderent <qui aderant? nec enim occidere uoluit quemquam, sed solum timorem ponere et ostendere uirtutem, ut, quia prima praeuaricatio per serpentem coepit, similiter et recordatio cognitionis dei et morum emendatio serpentis signo proueniret, ut, quo modo peccatum est, sic et emendaretur, sicut et per mulierem peccatum factum per mulierem sublatum est, Mariam scilicet matrem domini, ex qua Christus natus damnauit peccatum. Eua uirgo adhuc praeuaricauit, sicut et Maria uirgo erat. hoc ergo modo ad statum pristinum reuocata sunt quae perierant, quia et regnum per ligni gustum amissum erat et iterum per lignum quaesitum est. dominus enim, ait, regnauit a ligno. simili modo et mundus, in quo factus est, in eo et reformatus est, id est in principio mensis primi, quod est pascha. nulla ergo mala erit natura nisi sola praeuaricatio, quando peccatum per id emendatum est, per quod et admissum est.