Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Interrogabo te, tu autem responde mihi unde uultures mortem hominum signis quibusdam adnuntiare consueuerint, quo indicio docti atque instructi sint, ut, cum bellum lacrimabile inter se aduersae acies instruant, multo praedictae uolucres sequantur agmine et eo significent quod multitudo hominum casura sit bello futura praeda uulturibus? quod [*]( F ) utique ex specie instructionis humanae quadam uidentur ratione colligere.

usque ad lucustam quoque gratia diuina penetrauit, quae cum agmine conferto regionis cuiusque occupauerit latitudinem, innoxio primum feriatur habitaculo nec fructus inhospitali incursione depascitur, nisi diuinae signum praeceptionis acceperit. etenim sicut in Exodo legimus, ea quoque caelestis [*]( 1 Esai. 49, 2 7 Esai. 58. 11 9 II Tim. 4, 7 sq. 15 Uerg. Aeu. VII 604 24 Exod. 10, 12 ) [*]( 1 theca V (h s. u.) teca G\'!M\' protectionis II (nis exp. V) et m2 B protectio B ml cet. faretra libri proterit CPV 4 suauis CV\'! et (s tXp.) GB 7 suscitantur uirentia CGP semina suscitantur VN 8 nosce MS 9 certaui cursum om. CGP, s. u. m2 V 11 thecam CP tecam G in thecam V (in et h s. u. m2) WMSB in tecam .H\' fenix Πશ\'B foenix cet. 15 edocti 21\' (e 8. u. m2) 16 multae CGP 17 eos CV et (a eras.) GP quod MS et m2 GJPN quo C9L\'M\'B et ml G n qua V 20 lucustam 2(\' M et m1 S locustam S m3 cet. 21 augmine CPV (u exp.) 24 acciperit corr. m3 C m2 GP )

199
ultionem offensionis exequitur piae ministra uindictae.

hanc quoque auis deuorat seleucis — sic enim graeco auis haec [*]( 111 A ) nuncupatur nomine - data ad remedium malorum, quae lucusta consueuit inferre. cui creator inexplebilem dedit deuorandi naturam, ut insatiabili pastu plagam quam supra diximus possit extinguere.

Sed quid hoc est? dum sermonem producimus. ecce iam [*]( B ) tibi et nocturnae aues circumuolant et in eo ipso, quo finiendum sermonem admonent, sui quoque adsumendam commemorationem producunt. repetunt diuersae aues auiaria sua, quas uesper nocti cogit decedere, et se in latibulis suis abdunt canoro occasum diei carmine prosequentes, ne inmunis abeat gratiarum, quibus creatorem suum omnis creatura [*](c ) conlaudat.

habet etiam nox carmina sua, quibus uigilias hominum mulcere consueuit, habet et noctua suos cantus. quid autem de luscinia dicam, quae peruigil custos, cum oua quodam sinu corporis et gremio fouet, insomnem longae noctis laborem cantilenae suauitate solatur, ut mihi uideatur haec summa eius esse intentio, quo possit non minus dulcioribus modulis quam fotu corporis animare oua quae foueat. hanc imitata tenuis illa mulier, sed pudica, incusum molae [*]( D ) lapidem brachio trahens, ut possit alimentum panis suis [*]( 16 Bas. 181 A (77 C) 17 Uerg. Georg. I 293 21 Uerg. Georg. I 274 sq. 21 Uerg. Aen. VIII 411-413 ) [*]( 1 exsequitur P (B 8. u.) %M\'MS 3 lucusta M et ml CS locusta C m3 8 m3 cet. 5 ut 8. u. m2 CGP aut (8. «. m2) V 7 tibi iam N 8 quo CGP in quo V (in s. u. m2) N 11 nocte B decidere C et (corr. mH) GP 12 occa»sum C (n eras.) P (n exp.) inmunis II et (-es m2) j(1 inmunes cet. 13 habeat P (h exp.) CYM\'S et m1 G habeant (n 8. u. m2) શશ\' habeatur G m2 M abea B (m2 habeat) 15 cantos Q 16 custus M et (corr. m2) VIR cultos C cultus GP 18 cantilinae C 19 quae CGP et ml B qui ml M (quo m2 BM) dulcibus N 20 oua IIB in foetus (foetos % faetos M\') oua W,M\'MS in fatus oua H\'m2 (a infe ∗∗∗∗∗ml) quo St\' ml (quae m2) 21 imitata tennis C (ta alt. et t in ras. minoris spatii m2) incusum B (c eras.) incufisum M (a pr. del.) SVL incussa 21\' incussu M\' hintusum CGP (h del.) intus sum Y molae C (o ex u m2) 22 lapidem C (p ex b m3) )

200
paruolis non deesse, nocturno cantu maestum paupertatis mulcet adfectum et, quamuis suauitatem lusciniae non possit imitari, imitatur tamen eam sedulitate pietatis.

noctua ipsa quemadmodum magnis et glaucis oculorum pupillis nocturnarum tenebrarum caligantem non sentit horrorem et quo fuerit nox obscurior eo contra usum auium ceterarum inoffensos exercet uolatus, exorto autem die et circumfuso [*]( E ) splendore solis uisus eius hebetatur, quasi quibusdam erret in tenebris. quo indicio sui declarat esse aliquos, qui cum oculos habeant ad uidendum, uidere non soleant et uisus sui officio solis fungantur in tenebris. de cordis oculis loquor, quos habent sapientes mundi et non uident, in luce nihil cernunt, in tenebris ambulant, dum daemoniorum tenebrosa rimantur et caeli alta uidere se credunt describentes radio [*]( F ) mundum, mensuram aeris ipsius colligentes, porro autem a fide deuii perpetuae caecitatis tenebris inplicantur habentes in proximo diem Christi et lumen ecclesiae et nihil uidentes aperiunt os quasi scientes omnia, acuti ad uana, hebetes ad aeterna et longae disputationis anfractu prodentes scientiae propriae caecitatem. itaque dum cupiunt subtilibus uolitare sermonibus, quasi noctuae in lumine euanuerunt.

uespertilio animal ignobile a uespere nomen accepit. est autem [*]( 9 Bas. 181 B (77 D) 11 Ephes. 1, 18 14 Uerg. Aen. VI 850 21 Bas. 181 AB (77 CD) ) [*]( 1 paruolis 7111 CGP paralis V (i s. u) paruulis Cm3 GPm2 cet. paupertatis C (is ex es m2) 2 luscinia corr. m3 Cm2 G lusciniam P luscinie V (ã 8. g m2) 8 sedulitate C (te ex tis m3) noctua C (a ex A) 4 ipsam C glaucis C (i corr. ex o?) 7 inoffenso se CG et (e alt. eras.) P exercet C (e tert. ex i m3) uolatus G (s exp.) exhorto CP 8 aebetatur C (ta in ras.) P hebetatur G (h 8. u. m2) euetatur V hebetatur (e pr. ex a) શ\'S haebetatur શ habitatur M\' 11 oculos II (-is m2 GPV) 14 se uidere N\' 17 nil MS 19 pradentes TIM\'S prodentes $I\' (0 ex u) inscientiae N 20 caecitate CGPM futtilibus MS 21 lumen %\'B lumina M\' aeuanuerunt V (a pr. exp.) Carn. euanuerunt WM\'B et (e pr. s. u. m2) P uanuerunt cet. uespertilioo??, nes exp. m3 Cm2 V )

201
lion eademque quadrupes et dentibus utitur, quos in aliis auibus repperire non soleas. parit ut quadrupedia non oua, sed pullos uiuentes. uolitat autem in aere auium more, [*]( 112 A ) sed crepusculo uespertino consueuit offundi. uolitat autem non aliquo pinnarum, sed membranae suae fulta remigio, quo suspensa uelut pinnarum uolatu circumfertur atque uegetatur. habet et illud hoc uile animal, quod sibi inuicem adhaerent et quasi in speciem botryonis ex aliquo loco pendent ac, si se ultima quaeque laxauerit, omnes resoluuntur. quod fit quodam munere caritatis, quae difficile in hominibus huius [*]( B ) mundi repperitur.

Est etiam galli cantus suauis in noctibus — non solum suauis, sed etiam utilis, qui quasi bonus cohabitator et dormitantem excitat et sollicitum admonet et uiantem solatur processum noctis canora significatione protestans. hoc canente latro suas relinquit insidias, hoc ipse lucifer excitatus oritur caelumque inluminat, hoc canente maestitiam trepidus nauta deponit omnisque crebro uespertinis flatibus excitata tempestas et [*]( C ) procella mitescit, hoc (canente> deuotus adfectus exsilit ad precandum, legendi quoque munus instaurat, hoc postremo canente ipsa ecclesiae petra culpam suam diluit, quam priusquam gallus cantaret negando contraxerat. istius cantu spes [*]( 12 Bas. 181 BC (77 E) 14 sqq. cf. hymnus Ambrosii I (Aeteme rerum conditor) 21 Matth. 26, 24 sq.; 16, 18 ) [*]( 3 autem del. ed. Colon., recte puto 4 crepuscolo C (p ex b, v m3 8. o pr.) 5 post aliquo add loco CGP, cf. u. 8 pennarum m2 CGPશશ\'MS et m1 B 6 pennarum m2 CGPWb\' et m1 SB uoluta C (in mg. m$ .\'. bilitate) et (corr. m2) P uolata V (v 8. a alt.) 7 et om. II 8 et om. CGP in om. CGP, s. u. m2 V specie G butryonis S butrionis Pm1 શશ\'M\'M butronis Bml potryonia શ\' botrionis PB m2 cet. pendat C, fort. pendunt 9 se om. C que m1 queque m3 C 10 omnibus CFST et (corr. m2) GP 11 mundi GM\' modi cet. 12 etiam] enim GP non C (et non m3) GP pqq V (s. m2 nec) nec cet., fort. recte 13 dormitantem CGP dormientem V (en M ras. m2) cet. 19 canente add. a exilit GVN 20 postremum શ.M\' 21 ipsa P et m2 V ipsae C$IM\' et m1 V ipse cet. petraa C (& eras.) petrus શM\'B 22 ipsius CGPB )

202
omnibus redit, aegri releuatur incommodum, minuitur dolor uulnerum, febrium flagrantia mitigatur, reuertitur fides lapsis, Iesus titubantes respicit, errantes corrigit. denique respexit Petrum, et statim error abscessit, pulsa est negatio, secuta [*]( D ) confessio. quod non fortuito accidisse, sed ex sententia domini lectio docet. sic enim scriptum est, quia dixit Iesus ad Simonem: non cantabit gallus, priusquam me ter neges. bene fortis in die Petrus, nocte turbatur et ante galli cantum labitur et labitur tertio, ut scias non inconsulta effusione sermonis esse prolapsum, sed mentis quoque nutatione turbatum. idem tamen post galli cantum fit fortior et non dignus quem Christus aspiciat; oculi enim domini [*]( E ) super iustos. agnouit uenisse remedium, post quod iam errare non posset, et in uirtutem ab errore mutatus amarissime fleuit, ut lacrimis suis lauaret errorem.

respice[*](F ) nos quoque, domine Iesu, ut et nos propria recognoscamus errata, . soluamus piis fletibus culpam, mereamur indulgentiam peccatorum. ideo consulto sermonem incorruptelam, ut nobis quoque gallus cantaret et loquentibus subueniret, quo si quod delictum obrepsisset in uerbo, culpam, Christe, donares. da quaeso lacrimas Petri, nolo laetitiam peccatoris. fleuerunt Hebraei et per mare sunt undis dehiscentibus liberati. laetatus est Pharao quod Hebraeos tenebat inclusos et mari [*]( 3 Luc. 22, 61 7 Matth. 26, 34 12 Psalm. XXXIII J6 14 Matth. 26, 75 ) [*]( 1 aegris GN\' et (s exp.) V, fort. recte releuantur C (r ex 1) P et (n exp.) G, (re et n exp.) V leuatur N minuitur (i alt. ex e) m3 C m2 GP dolus C dolor G (0 alt. ex u) P (r m2 in ras.) 4 abcessit C 5 fortuitu VM\'B et in mg. 1. fortuitu S fortuito (-tu m2) GP 8 ne.ges C (e pro in ras.) abneges M et (ab eras.) S 11 canta (om. post) II 14 possit CશM\'B _15 lauaret CGP labaret V (8. M2 at. deleret) deleret N 16 ihs C (ihu m3) ihu P (u in ras. mJ2) 1sideoq; C (q; add. m3) sermone C31\' sermonem (m eras.) W 19 nouus CP et (corr. m2) G 20 obrepisset C et (corr. m1) B 21 peccatores C et (-is m2) GP 22 haebrei C haebraei P sunt om. n dehiscentibus undis N\' 23 pharao VWM farao cet. haebreos CP )

203
mersus cum populo suo occidit. exultauit et Iuda in mercede proditionis suae, sed ipsius se mercedis suae laqueo [*]( 113 A ) strangulauit. fleuit errorem suum Petrus et meruit ut aliorum aboleret errores.

Sed iam tempus est quo finire sermonem et claudere debeamus, tempus est quo melius tacetur aut exinaniuit, tempus est quo celebratur indulgentia uacaret. nobis quoque gallus iste mysticus in sacris cantet, quoniam Petri gallus in nostro sermone cantauit. fleat pro nobis Petrus, qui pro se bene fleuit, et in nos pia Christi ora conuertat. adproperet Iesu domini [*]( B ) passio, quae cottidie delicta nostra condonat et munus remissionis operatur.

bonus dominus dimittere ieiunos non uult, ne quis deficiat m uia. si ille dicit: misereor huius turbae, [*]( 114 A ) quia triduum est quod perseuerant mecum et non habent escam, et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in uia, cuius intenta sermoni Maria adparatus recusabat epularum : quanto magis nos considerare debemus quia non multi sunt qui in uerbo dei uiuunt et ideo refectio corporis desideratur. certe illius tridui nostrum hoc postridie laboriosius est.

et ideo qui cum auibus lusimus, cum gallo cantauimus, iam domini canamus mysteria, et ad corpus Iesu [*]( B ) conueniant aquilae peccatorum ablutione renouata; iam enim cetus ille magnus uerum nobis Ionam reddidit, et gratulemur quod factus est nobis uesper, et fiat mane dies sextus. [*]( 1 Matth. 26, 14 sqq., 27, 5 13 Matth. 15, 32 16 Luc. 10, 39 18 Matth. 4, 4 21 Matth. 24, 28 Luc. 17, 37 22 Ion. 2, 11 ) [*]( 1 iudas m2 GfL 2 suae alt. om. VM\' strangulauit C (u pr. in ras.) 6 aut tacetur VN\' 8 quoniam II quoniam iam N 12 dimitere C 13 misereor C (i in ras.) 15 aescam CPB 16 dificiant S 18 uiuunt C (u alt. s. u.) 19 triduo V (o ex i m2) N postridie CP et (tri in ras.) i:\' postridiae S postridie B (e in ras. 3 litt.) postpridie G postpridie V post triduQ 51 post tridui M\' post tridie M 20 qui 8. u. M quia 8. u. V 21 ihm corr. m3 C m2 GP 22 aquila C coetus CPM B cetus V cetos 81 (v 8. o m2) M\' 24 uesper ΠΜS uespere dies quintus N\' et (dies quintus in mg. m2) B et factus G, et om. N\' fiat nobis N\' quintus S emendatum add. CGP EXPLECIT (EX-)

204