Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

DIES QVARTVS.

Qui uindemiam colligit uasa prius quibus uinum infunditur [*]( 61 E ) mundare consueuit, ne sors aliqua uini gratiam decoloret. [*](F ) quid enim prodest ponere uitem ordine, fodere quodannis aut aratris sulcos ducere, putare, subrigere, adiungere ulmis et quodam conubio copulare, si tanto labore uina quaesita in uase coacescant? matutinos quoque solis ortus si quis spectare desiderat, emundat oculos suos, ne quid pulueris, ne quid purgamentorum oculis eius insidat, quo tuentis hebetetur optutus, neue aliqua caligo nebulosa corporeos uisus [*]( 62 E ) spectantis obducat. nobis in lectione exoriundus est sol, qui ante non fuerit. primum iam diem sine sole transiuimus, secundum sine sole transegimus, tertium sine sole confecimus: quarto die iubet deus fieri luminaria, solem et lunam et stellas. sol incipit. emunda oculos mentis, o homo, animaeque interiores optutus, ne qua festuca peccati aciem tui [*]( 1 Gen. 27, 28 6 cf. Usener Epic. fr. 396 7 cf. Baeda de orth. Gramm. lat. VII 289, 12, Albin. Orthograph. ibid. 309, 34 K. 8 Uerg. Ecl. I 73 9 Uerg. Georg. I 2 ) [*]( 2 uim om. nB (abundantiam 8. u. m2 G); habundantiam post frumenti add. B et olei N\' 3 est est C laus om. M, in mg. m2 S gloria 8. u. ml C potestas M (exp. m2 et 8. scr. perpetuitas) S 4 post amen add. CONTULI M EXPLICIT DIES TERTIUS (haec om. GP). INCIPIT DIES QUARTUS UMB et WM\' (add. DE LUMI- NARIIS) 1:\' (add. DE LUMINARIBUS) EXPLIC DE DIE III. SOI AM- BROSII. INCIPIT EIUSDEM DE DIE IUI. S EXPLICIT LIBER TER- TIUS. INCIPIT QUARTUS Brux. 6 in quibus C (in del. m3) 8 prodeest C (e pr. eras.) P quodannis P et ml CG quotannis C m3 G m2 cet. 11 uasae C (e in ras.) 13 insideat %\'MS insidiat &3f\' intuentis V intuentes N (-is m2 I\') aebetetur CGP euitetur Y 14 corporeus C 15 spectantes CUM\' et (-is m2) G espectantis P eioriundus HB exoriendus Gm2 cet. 19 oculus C (-os corr.) P animique MS 20 interiores GU m2 S interioris GQI ml cet. )

111
praestringat ingenii et puri cordis turbet aspectum. emunda aurem, ut uase sincero scripturae diuinae nitida fluenta [*]( F ) suscipias, ne qua ingrediatur contagio. procedit sol magno iubare diem, magno mundum conplens lumine, uaporans calore. caue, o homo, solam eius perpendere magnitudinem, ne nimius fulgor eius uisus tuae mentis obcaecet, ut qui e regione in radium eius intendit repercusso lumine omnem subito amittit aspectum ac, nisi in ceteras partes uultum suum oculosque conuertat, aestimat se nihil uidere et tuendi munere esse fraudatum, si uero deflectat optutum, integrum [*]( 63 A ) sibi officium perseuerat. caue igitur ne et tuum radius eius exoriens confundat aspectum. et ideo prius firmamentum caeli aspice, quod ante solem factum est, terram aspice, quae antequam sol procederet, coepit esse uisibilis atque composita, germina eius aspice anteriora solis lumine. anterior brucus quam sol, antiquior herba quam luna. noli ergo deum credere, cui uides dei munera esse praelata. tres dies transacti sunt: et solem nemo quaesiuit et luminis claritas abundauit. [*](B ) habet enim et dies suam lucem, quae praecessor est solis.

non igitur te tanto splendori solis temere committas oculus est enim mundi, iocunditas diei, caeli pulchritudo, naturae gratia, praestantia creaturae — sed quando hunc uides, auctorem eius considera, quando hunc miraris, lauda ipsius creatorem. si tam gratus est sol consors et particeps creaturae, quam bonus est sol ille iustitiae! si tam uelox iste, [*](C ) ut rapidis cursibus in die ac nocte lustret omnia, quantus ille, qui ubique semper est et maiestate sua complet omnia! [*]( 21 Secundi sent., cf. Mullach Fragm. phil. graec. I 518 u. 25 sqq., 513 n. 12 22 Bas. 12 AB (50 DE) 25 Malach. 4, 2 27 Psalm. LXXI 19 ) [*](1 aspeetu CP 2 scriptura C 8 ac C (tn ras.) 12 aspectu C 14 proderet 91M\' prodiret 81 \'MSB 15 brucus CP et ml G bruchus G m2 VMSB rnbus UМ\' rebus ?l\'; brucus corruptum, fort. ex arbos (arbus) ortum 20 splendore CG 21 iucunditas M\'M et (ioc. corr.) U\' m1 S m2 22 praestantia C (tan ml in ras. min epaiii) 23 lauda prius ipsius N\' )

112
si admirabilis qui iubetur exire, quam supra admirationem qui dicit soli et non exoritur, ut legimus! si magnus est qui per horarum uices locis aut accedit aut decedit cotidie, qualis ille qui etiam, cum se exinaniret, ut nos eum possemus uidere, erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum! si praestantissimus qui obiectu [*]( D ) terrae patitur saepe defectus, quantae maiestatis qui ait: adhuc ego semel et mouebo terram! illum terra abscondit, istius motum non potest sustinere, nisi uoluntatis eius substantia fulciatur. si caeco damnum est huius solis gratiam non uidere, quantum peccatori damnum ueri luminis munere defraudatum perpetuae noctis tenebras sustinere!

Ergo cum uides solem, adtende terram, quae ante fundata est, adtende herbam faeni, quae praestat ordinis priuilegio, [*]( E ) adtende ligna, quae plaudunt, quod priora luminibus caeli esse coeperunt. numquid merita faeni maiora quam solis aut numquid potior ligni praerogatiua ? absit ut insensibilia tanti muneris praeferamus ministro. quid igitur praeuidit altitudo sapientiae et scientiae dei, ut prius inciperent ligna esse quam illa duo mundi lumina et quidam caelestis oculi firmamenti, nisi ut cognoscerent omnes diuinae testimonio lectionis terram sine sole posse esse fecundam? nam quae [*]( F ) potuit sine sole prima rerum semina germinare potest utique semina accepta nutrire et proprio fotu sine calore solis partus edere.

hac igitur uoce quadam suorum munerum clamat natura: bonus quidem sol, sed ministerio, non inperio, bonus meae fecunditatis adiutor, sed non creator, bonus meorum altor [*]( 1 lob 9, 7 4 Philipp. 2, 7 5 Ioh. 1, 9 8 Agg. 2, 60 20 cf. p. 111 u. 21 ) [*]( 3 orarum II (hor. m2 G) 91 (corr. m2) M\' 6 obiectus n (s eras: (?) B 7 quianta C 8 ego semel et CGP semel et ego V et ego semel N\' ego semel MSB 9 motu C non potest sustenere C (test suste in ras. minoris spatii) 11 quanto magis N\' damnum est G (est 8. N. m2) 15 plaudunt C (a 8. U., au in ras., fort. plodunt scriptum fuit) 16 numquid potior C (potior exp. mt) 20 luminaria GN\'S et (ria eras.) P, cf. p. 110 it. 18 21 firmamento C 25 aedere CP 27 alator (a alt. eras.) CG al.tor P alitor N\' )

113
fructuum, sed non auctor. interdum partus meos et ipse adurit; frequenter mihi et ipse damno est, plerisque me locis indotatam relinquit. non sum ingrata conseruo, mihi est in usum datus, mecum labori est mancipatus, mecum subiectus [*]( 64 A ) est uanitati, mecum corruptionis subditus seruituti. mecum congemescit, mecum parturit, ut ueniat adoptio filiorum et humani generis redemptio, quo possimus et nos a seruitio liberari. mecum adsistens laudat auctorem, mecum hymnum dicit domino deo nostro. ubi maior eius est gratia, ibi mecum est ei commune consortium. ubi sol benedicit, ibi terra benedicit, benedicunt ligna fructifera, benedicunt pecora, benedicunt uolucres mecum. in mari positus illum nauta accusat, me [*]( B ) desiderat; in montibus illum pastor decliuatdeclinat, ad mea germina. ad meas festinat arbores, quibus exaestuans obumbretur, ad meos fontes sitiens et lassus cum.

>Sed ne oculorum tibi exiguum uideatur esse testimonium, [*]( C ) emunda aurem, admoue eam caelestibus oraculis; duobus enim et tribus testibus stat omne uerbum. audi dicentem: fiant luminaria in firmamento caeli ad inluminationem terrae. quis hoc dicit? deus., dicit. et cui dicit nisi filio? deus ergo pater dicit: (fiat sol\', et filius fecit solem; dignum [*](D ) enim erat, ut solem mundi faceret sol iustitiae. ipse ergo eum in lumen adduxit, ipse eum inluminauit, ipse ei donauit fundendi luminis potestatem. factus est ergo sol; ideo et ipse seruit, quoniam dictum est: fundasti terram, et permanet; dispositione tua permanet dies, quoniam uniuersa seruiunt tibi. etenim cum dies seruiat, quomodo non seruit sol, qui factus est in potestatem diei? quomodo non seruit [*]( 6 Rom. 8, 15 8 Psalm. CXXXXVIII 3 Dan. 3, 62 sqq. 11 Psalm. CXXXXVIII 9 eq. 18 Gen. 1, 14 Bas. 120 BC (50 E, 51 A) 22 Malach. 4, 2 25 Psalm. CXVIII 90 sq. 28 Psalm. CXXXV 8 sq. ) [*]( 6 congemiscit C m3 GPB et m2 21S mecum parturit IIB et conparturit cet. 7 redemtio C 8 adsistens ... mecum Otn. G ymnum C 17 etmunda C (t exp. m3) G (t eras.) PM 22 erat enim N ergo 8. u. ml C 26 dispositione C (si 8. u. m3) 28 potestatem G m2 SB potestate Gml cet. ) [*]( XXXII. Ambr. pars 1, falc. 1. ) [*]( 8 )

114
luna et stellae, quae factae sunt in potestatem noctis ? etenim [*]( E ) quanto maiorem his gratiam creator donauit, ut aer solito amplius solis claritate resplendeat, dies serenius luceat, noctis inluminentur tenebrae per lunae stellarumque fulgorem, caelum uelut quibusdam floribus coronatum ita ignitis luminaribus micet, ut paradiso putes uernante depictum spirantium rosarum uiuis monilibus renitere, quanto igitur amplius his decoris uidetur esse conlatum, tanto amplius debent; cui enim plus committitur plus debet. et ideo bene a plerisque ornamentum [*]( F ) caeli est nuncupatum, eo quod sit stellarum monile pretiosum.

atque ut sciamus quia fertilitas terrarum non calori solis ascribitur, sed diuinae indulgentiae deputatur, ait propheta: omnia a te expectant, ut difficultatem cibum in tempore: dante te eis colligent sibi, aperiente te manum tuam uniuersa implebuntur bonitate et infra: emitte spiritum tuum, et creabuntur et renouabis faciem terrae et in euangelio: considerate uolatilia caeli, quia neque serunt neque metunt, et pater uester caelestis pascit illa. non ergo sol aut luna fecunditatis [*]( 65 A ) auctores sunt, sed deus pater per dominum Iesum omnibus liberalitatem fertilitatis inpertit.

Pulchre autem exposuit nobis propheta quid sit quod ipse ait quia fecit deus solem in potestatem diei et lunam in potestatem noctis. nam in ipso psalmo centesimo tertio, de quo supra diximus, scripsit: fecit lunam in tempora, sol agnouit occasum suum. cum enim [*]( 4 Bas. 117 C (50 B) 8 Luc. 12, 48 13 Psalm. CIII 27 sq. 15 Psalm. CIII 30 17 Matth. 6, 26 23 Psalm. CXXXV 8 sq. 25 Psalm. CIII 19 ) [*]( 2 subito G 3 serenius C serenus VN\' 5 coronatum floribus MS 6 pudes CP uenerante M (corr. m2) uenerande S (corr. m2) 7 renidere MS 10 nuncopatum (corr. m2) CG nunccopatum P (nunccop. m2) 14 eis CPaL\'M\'MS et (ex illis) a illis G (illi del. m2 et 8. scr. ei, sed eras.) V (m2 eis) iUiş eis B 15 ubertate N\' 18 nec metnnt M 22 ipse C (e ex i m3) 24 nam] nam et N\' 25 luna C (ųf. m3) YM\' 26 tempora Cml tempore Cm3 GPY temp̃ U\' cognouit N\' )

115
dies horas suas complere coeperit, sol debitum sibi agnoscit occasum. est ergo in potestate diei sol et luna in potestate [*]( B ) noctis, quae temporum uicibus oboedire conpellitur et nunc impletur lumine atque uacuatur. licet plerique hunc locum mystice de Christo et ecclesia uideantur accipere, quod agnouit Christus proprii corporis passionem, qui ait: pater, uenit hora: clarifica filium tuum. ut illo occasu suo omnibus donaret uitam aeternam, qui perpetuae mortis urguebantur occasu, et ecclesia tempora sua habeat, persecutionis uidelicet [*]( c ) et pacis. nam uidetur sicut luna deficere, sed non deficit. obumbrari potest, deficere non potest, quae aliquorum quidem in persecutionibus discessione minuitur, ut martyrum confessionibus impleatur et effusi pro Christo sanguinis clarificata uictoriis maius deuotionis et fidei suae toto orbe lumen effundat. namque luna luminis scripto habet, non corporis, quando per uices menstruas deponere uidetur suum lumen, ut mutuetur a sole, quod facile puro aere atque perspicuo, quando [*]( D ) nulla eam obducta nebula caligantem facit, colligi potest. orbis enim integer manet lunae, etsi non similiter totus ut pars eius effulgeat, et qualis uideri solet, cum plenus est luminis, talis est magnitudine, sed per umbram quandam lumine suo uiduatus adparet. et inde cornua eius refulgent, quia corpus eius in orbem diffunditur et uelut deficiente portionis luce insinuatur.

Mouere autem potest quod ait: fiant luminaria ad [*]( EF ) inluminationem super terram, quae discernant inter [*]( 6 Ioh. 17, 1 15 Baa. 124 A (52 BC) 25 Gen. 1, 14 Bas. 124 B (52 D) ) [*]( 2 diei potestate N potestatem ... potestatem G (fort. m2! PB 3 obedire C et (corr. m2) G 4 fort. atque 〈nunc〉 5 agnouerit M, fort. recte 7 ocasu C 8 uitam donaret N\'MS 9 et om. II 11 quia 3VS 12 in om. N\' 15 non in ras. minoris spatii C 17 perspicuo C (i ex e m3) quando C (o in ras.) 18 eam VM eum cet. 22 uiduatus C (u alt. in ras.) 25 fiant M ut fiant cet. 26 discernent C ) [*]( 8* )

116
diem ac noctem, quia et scriptura, ubi lumen fecit, dixerat: separauit deus inter lucem et tenebras. et factus est uesper et factum est mane, dies unus. sed consideremus quia aliud est lumen diei, aliud lumen solis et lunae et lumen stellarum, eo quod sol ipse radiis suis fulgorem diurno lumini uideatur adiungere, quod uel ortus diei potest prodere uel occasus. nam ante solem lucet quidem, sed non refulget dies, quia amplius quoque meridiano sole resplendet. quod ostendit propheta dicens: et educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem. non solum enim lumini, sed etiam meridiano lumini sancti [*]( 66 A ) iustitiam comparauit.

deinde non solum unum signum, sed etiam duo uoluitnoluit esse diurnae discretionis atque nocturnae, ut et lux discretionem faciat et solis exortus et iterum lucis defectus et stellarum ortus inter occasum diei distinguat et noctis exordium. nam ubi occiderit sol, manet tamen adhuc aliquid reliquiarum diei, donec tenebrae terram operiant, et tunc luna oritur et stellae. et de nocte quidem aperte liquet, quia [*]( B ) lunae et stellarum inluminatio noctis spatia testantur, siquidem per diem fulgorem illum lunarem stellarumque omnium sol exortus abscondit. de die autem uel ipsa solis flagrantia docere non potest diuersam diurni luminis et solis esse naturam et ipsam esse speciem discolorem. simplex enim lucis est species, ut lumen praebeat: at uero sol non solum uirtutem generis habet, sed etiam uaporandi; igneus est enim, ignis autem et inluminat et exurit. unde deus uolens Moysi [*](C ) [*]( 2 Gen. 1. A sq. 9 Psalm. XXXVI 6 24 Isid. de nat. rer. 15, 2 26 Exod. 3, 2 sq. ) [*]( ac iic 1 * noctem (ac m2) P et noctem V et noctem MSB 2 factus est uesper II factum est uespere N\'B factus est uespere MS 5 radiis (s eras.) suis (s alt. eras.) G 6 diurna C hortus CM et (h eras.) G 8 fort. qui amplius 9 ostendet C (-it m3) educit G (-et m2) N\' lucem 91\' -10 meridie C meridiae fUM\' 11 luminis CPMS luminis C 12 signQ C (Q ex u m3) 15 ortus N\'MS ortus et II et (exp. um et) B iter CV ct (inter m2) G iterat P 26 dns B Diu., recte puto )

117
ostendere suae operationis miraculum, quo Moysen ad oboediendi studium prouocaret atque ad fidem inflammaret eius adfectum, in igne uisus est in rubo, et rubus non exurebatur, sed tantum splendere ignis specie uidebatur. alterum igitur munus ignis generis, alterum operabatur. uacabat exustionis uis, operabatur inluminationis. ideo stupebat Moyses, quia contra naturam suam ignis non exurebat rubum, qui etiam [*]( D ) uehementiorem materiem consueuit exurere. sed domini ignis inluminare solet, exurere non solet.

ac forte dicas: quomodo scriptum est: ego generis ignis consumens? bene admonuisti: non solet consumere nisi sola peccata. in retributionibus quoque meritorum colligimus diuini ignis naturam, ut alios inluminet, alios generis, inluminet iustos, exurat inpios. non eosdem quos inluminat exurit et quos exurit inluminat, sed inluminatio eius [*]( E ) inextinguibilis est ad perfunctionem bonorum, exustio uehemens ad supplicium peccatorum.

Sed reuertamur ad discretionem diei ac noctis. oriente diei lumine nox fugatur, decedente die nox funditur.

non est enim lociluci societas ulla cum tenebris, siquidem naturali lege hoc dominus in uiuentium operatione constituit. etenim quando lumen fecit, et discretionem fecit inter lucem et tenebras. denique [*]( F ) in ipso die iam sole infuso terris uidemus umbram uel hominis uel uirgulti alicuius a lumine separari, ut mane ad occasum derigatur, uesperi retorqueatur in orientem, meridianis horis in septentrionem inclinet, lumini tamen non confunditur atque miscetur, sed cedit et refugit. similiter et indicabat cedere uidetur diei et se ab eius lumine declinare; est enim, [*]( 10 Dent. 4. 24 17 Bas. 124 B (52 DE) 22 Uerg. Aen. VIIII 461 bid. de nat. rer. 28, 2 26 Bas. 124 CD (52 E) Isid. de nat. rrr. 28, 1 et 2. ) [*]( 1 moyse CP et (corr. m2) G 8 exurire C (corr. m3) 9 dicis G (dieas m2) 11 retributionis Garn. et (-ib; corr.) Atr. 12 diuidi MS Brux. et (B. ł diuini) gtr. 16 perfectionem G P Uind. 17 reuertarnuI C 18 nOI pr. G (I in ras.) funditur n infunditur N 20 operatione sua N\' 21 lumen et 3I 22 uidimus C\' et (corr. m2) G umbra CPV 25 in nMSB ad N\' declinet UM\' 27 reclinare MS )

118
ut peritiores probauerunt, qui nobis uel aetate uel munere praecurrerunt, umbra terrae. naturaliter enim umbra corpori adhaeret atque adiungitur, adeo ut etiam pictores umbras corporum quae iudicium nitantur exprimere idque artis esse adserant non praetermittere uim naturae, et quasi naturalis[*]( 67 A ) iuris iudicium habeatur cuius pictura non etiam umbram suam exprimat. ergo sicut in die cum e regione solis aliquod corpus occurrit, ex ea parte, qua lumen repercutitur, umbra subsistit, sic cum decedente die e regione luminis eius aut solis terrae obiectus occurrit, obumbratur aer.

unde liquet quod noctem faciat umbra terrarum. fecit ergo solem et [*]( BC ) lunam et stellas et praestituit illis mensuras temporum, soli diurnas, lunae et stellis nocturnas, ut iste augeat diei gratiam, illae umbram tenebrasque moneri et sint in signa et in tempora et in dies et in annos. diuisa tempora habent paresque mensuras pro mensuum uicibus sol et luna cum stellis et sunt in signa. non possumus negare quod ex sole et luna signa aliqua conligantur; nam et dominus dixit: et erunt signa in sole et luna et stellis et [*]( D ) quaerentibus apostolis signum aduentus eius respondit: sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo. haec dixit fore signa futurae consummationis, sed exortum debet curae nostrae mensura alluuione.