Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

quodsi inriguis aquarum [*]( 59 A ) plerumque et segetes laetiores sunt et uirides fabae et hortorum [*]( B ) multiplex suscitatur et resuscitatur gratia, si uiridantibus toris fluuiorum exundantium ripa decoratur, quemadmodum ad uerbum domini, quod omni aquarum cursu est redundantius, subito creatura uirgultorum omnis effloruit! festinarunt campi non commissam sibi frugem edere, ignorata horti holerum genera, florum miracula germinare, ripae fluminum se uestire myrtetis, properauerunt arbores cito surgere, cito se in florem induere, [*]( C ) uictum hominibus, pecoribus pabulum ministrare. fructus communis est omnibus, usus quoque est datus omnibus. simul utrumque arbores germinarunt, aliud quo uesceremur, aliud quo refrigerante umbra defenderemur a sole. cibus in fructu, usus amoenitatis in foliis; tamen quia praescia erat prouidentia creatoris quod fructum sibi maxime hominum auiditas uindicaret, reliquis prouidit animantibus, ut specialem iis donaret alimoniam. itaque esca his non mediocris in foliis [*]( D ) est corticibusque siluestribus; ea quoque quae ad usum medendi proficerent, id est suci lacrimae surculi pariter ministrata sunt. itaque illa quae post experimento usu exemplo utilia cognouimus, ea a principio creator, cui usui apta donaret, praescientiae suae maiestate de sinu terrarum iussit exire.

et quia iussit dominus ut germinaret terra herbam faeni [*]( 1 Reg. m 4, 29 (33) 4 Uerg. Georg. I1 5 Uerg. Aen. VI 674 11 Uerg. Geor,. I 187 sq. 25 Gen. 1, 11 Baa. 105 C, IUS A (45 A-C) ) [*]( 2 non.. C (ex ut uidetur eras.) 3 omnis M (corr. omnes) S omnese CP et (e alt. eras.) G omnes ae V omne secretum 81 (s uerbi rationes eras.) 31\' (in quo racionis) M\' et (in quo creaturae om. legitur rationis) B 7 cursus CP et (s eras.) G (s exp.) B 9 aedere CP et (a exp.) G 10 mirtetis CM 12 pecoribus 115 pecori cet. 15 in fructu usua MSB infructuosus G (osus exp. m2) cet. 17 fructu Gml fructus G m2 P 19 hiis C his cet. alimonia C (post a alt. raa.) P et (-4 m2) G 20 aedendi CP edendi G (corr. m2) VM 25 terram C (m del. in3) faeni %M\' foeni %\'MS feni cet. )

106
et lignum fructiferum faciens fructum secundum [*]( E ) genus, cuius semen eius in eo, ne forte quis dicat in multis arboribus neque fructum neque semen uideri et putet diuinum in aliquo uaccillare praeceptum, ut a ueritate sit dubium, illud aduertat, quia nequaquam fieri potest, ut non aut seminibus utantur uniuersa gignentia aut habeant aliqua quae uideantur cum uirtute seminum conuenire, idque si quis diligenter intendat, manifesta testificatione poterit conprehendere. nihil uidentur seminis habere salices, habent [*]( F ) tamen in foliis granum quoddam, quod habeat uirtutem seminis, ut eo commisso terris tamquam posito surgat arbos de surculo et tamquam de semine se exsuscitet. grano itaque illo radix prima coalescit; de radice pullulat non solum salicis, sed etiam reliquarum ad similitudinem huiusmodi generis arborum silua. habet autem et radicis generatio uirtutem[*]( 60 A ) seminis, unde plerique ea satione incrementum sui nemoris propagauerunt.

\' Magna dei uirtus in singulis. nec miretur aliquis, si in uirgultis magnam dei dixi esse uirtutem, siquidem magnam uirtutem suam in lucustis esse dixit et bruco, eo quod diuinae maiestatis offensa magna moderamine sterilitatis Iudaicae atque inopiae solueretur. magna enim uirtus patientia, magna uirtus prouidentia. indigni enim erant, qui uterentur [*]( B ) [*]( 20 Psalm. CIIII 34 Ioel 1, 4 ) [*]( 4 putet C (u ex 0 ut uidetur) uaccillare MI (c pr. eras.) uacillare GPyraiMSB 5 dnbium] deuium ed. Bom. 7 idque C (id in ras.) 9 seminis C (is ex um m1) salices C (es ex is m3) 11 arbus 1nl CV arbuste G (-tQ m2) arbusta P arbor CV m3 cet. 13 primo Uallombrosanus 32 (nunc Laurent.) et liber 8. Marci 509 (nunc Laurent.) cohalescit CPV coalescat G (i 8. a alt. m2) salices II (-is m2 G) 15 habent B radices CB et (corr. m2) G radicis P (-es m2) 91\' (radix m2) generatio om. N uirtutem G (em ex um) 16 eil. C satione MSB sationem CP ratione VN\' et in mg. m2 B 18 dni G 19 dni B 20 lucustis M\'M et ml CGP&S locustis m3 Cm2 GPlS bruco CPiCM\' et fill G brucho G m2 cet. 21 magna CPUM\' et fill G magno G m2 cet. 23 enim II etenim N )

107
fecunditate terrena, qui teitarumterrarum laeserant creatorem. et uere magnus, qui miserabili fame nefas tantae impietatis ulciscitur. itaque si magna uirtute dei sterilem brucum terra generauit, quanto . magis uirtute magna quae fecunda sunt procreat.

quis pineam uidens non stupeat tantam diuino praecepto artem inolitam inpressamque naturae, quemadmodum ab ipso centro distantibus licet mensuris pari adsurgat glutino, quo proprios fouet fructus ? itaque per circuitum eadem species [*]( C ) et ordo seruatur et quidam in singulis plagis nuculeorum partus exuberat atque in orbem redit fructus et gratia. itaque in pinea ista imaginem sui natura uidetur exprimere, quae a primo illo diuino caelestique mandato priuilegia accepta custodit et partus suos quadam annorum uice et ordine refert, donec consummatio temporis impleatur.

sed ut in hoc fructu gratam speciem sui signat, ita etiam in myricis, id est [*]( D ) humilibus uirgultis figuram inprobae calliditatis expressit. sicut enim duplici corde uiri ubique praesto sunt et gratiam simplicitatemque apud bonos praetendunt et uitiosissimis glutinantur, ita etiam et in aquosis et in desertis contrario quodam usu haec uirgulta nascuntur. unde et Hieremias dubia morum atque insincera myricis comparauit.

>Germinet inquit terra, et statim omnis surgenti germine [*]( E ) terra completa est.

et homini dicitur: dilige dominum deum tuum, et non est caritas dei omnium infusa uisceribus. [*]( F ) surdiora corda hominum sunt quam dura saxorum. terra [*]( 15 Bas. 116 C (49 B) 20 Hier. 17, 6 22 Bas. 116 A (48 E) 23 Deut. 6, 5 Matth. 22, 37 ) [*]( 3 brncum CPYNłB et Gml bruchum G m2 cet. 5 quia (s 8. U. m3) C et (in quo pineam, s eras.) G 6 arte CP 9 nuculeorum (u alt. eras.) %LS nucleorum M\'B 11 *pinea G (s eraa.) 13 quadam C (a pr. in ras.) referat C refret ¥l\' 14 fructum CP fructu G (tu ex tft) M et (8 in mg. m2) S 15 et 21 myricis p. myricibus N\'SB miricibus cet. 16 inprope C 19 acosis C 20 et s. u. C, ut uidetur ml, fort. delendum in hieremia G 22 post terra add. herbam uirentem Uallombrosanus 32 et liber s. Marci 509 omnes G (omni m2) WMS sargent in MS 24 deum om. N\'B )

108
indebitos fructus nobis ministrat, dum obsecundat auctori: nos debitum munus negamus, dum non ueneramur auctorem.

uide in paruis quae prouidentia sit dei et, quia [*]( 61 A ) conprehendere non potes, mirare quomodo alia semper florentia reseruarit, alia mutationes habere uoluerit expoliationis et amictus. inter cana niuium, pruinas frigorum uiriditatem suam arua conseruant et cum ipsa tecta sint gelu, partus sui tamen haut exiguam speciem uiriditatis obtexunt. in ipsis quoque generibus arborum, quae diuturnis frondibus uestiuntur, non mediocris distantia est. seruat indumentum suum semper olea uel pinus, sed tamen folia sua saepe commutant nec ea [*]( B ) quasi diuturna, sed quasi succedanea praetendunt suae arboris pulchritudini perpetui integritate uestitus uicem muneris obumbrantes. palma autem uirens semper manet foris et diuturnitate, non inmutatione foliorum. nam quae primo germinauerit folia, ea sine ulla substitutionis successione conseruat. imitare ergo eam, o homo, ut dicatur et tibi: statura tua similis facta est palmae. serua uiriditatem pueritiae tuae et illius innocentiae naturalis, quam a primordio [*]( C ) recepisti, ut plantatus secus decursus aquarum fructum tuum in tempore tuo habeas praeparatum et folium tuum non dixerit. hanc uiriditatem gratiae semper florentis in Christo secuta ecclesia dicit: in umbra eius concupiui et sedi. hanc praerogatiuam doni uirentis acceperunt apostoli, quorum nec folium umquam potuit elabi, ut eorum etiam umbra curaret aegrotos; obumbrabant enim infirmitates corporis fides mentis et florentia merita uirtutum. mane ergo plantatus in [*]( D ) [*]( 6 Uerg. Georg. II 376 10 Bas. 109 A (46 B) 115 B (49 B) 18 Cant. 7, 7 20 Psalm. 1 3 23 Cant. 2, 3 25 Act. 5, 15 ) [*]( 5 resemauit N\'B seruauerit V 7 sunt II (sint G m2) B, fort. recte 8 haud G m2 aut G m1 cet. 9 diurnis II 12 diurna n succidanea B Tell. 13 uice G (e ex 6) B 17 ea CPV 23 umbra C 24 acceperunt II (e alt. m2 ex i G) acceperant et N 26 obumbrabant ,cripsi obumbrabat M et (ba exp.) S obumbrant IIB obumbrat N\' infinnitatis C infirmitati N\'MS, fort. recte )

109
domo domini, ut in atriis eius sicut palma floreas et ascendat in te gratia ecclesiae et sit odor narium tuarum sicut inquit, ut inebrieris in Christo.

bene admonuit iste uersiculus repetere paene intermissum quia diximus praecepto domini uitem etiam pullulasse, [*]( 62 A ) quam postea post diluuium a N oe plantatam esse cognouimus. sic enim habes, quia Noe agricola erat terrae et plantauit uitem et bibit de uino eius et obdormiuit. non ergo Noe auctor est uitis, sed plantationis. neque enim nisi eam repperisset ante generatam, plantare potuisset. cultor ergo, non auctor est uitium. deus autem, qui sciret quod uinum sobrie potatum sanitatem daret, augeret prudentiam, inmodice sumptum ad uitia causas daret, creaturam dedit, abundantiam [*]( B ) humano arbitrio reseruauit, ut parsimonia naturae esset magisterium sobrietatis, abundantiae noxiam lapsumque temulentiae sibi ascriberet humana condicio. denique et ipse inebriatus est Noe et obdormiuit consopitus a uino. inquit per uinum patuit deformitati, qui per diluuium excreuit ad gloriam. sed dominus et in eo creaturae suae gratiam reseruauit, ut eius fructum nobis conuerteret ad salutem ac per eum nobis [*]( c ) peccatorum remissio proueniret. unde pie Isaac dixit: odor lacob odor agri pleni, id est naturalis odor. quid enim pleno rure suauius, quid uitis odore iucundius, quid fabae flore gratius? unde quamuis ingeniose quis ante nos dixerit: \'non uitem aut ficum patriarcha olebat aut frugem, sed spatiosum spirabat gratiam\', ego tamen et odorem ipsum terrae simplicem atque sincerum pro gratia benedictionis accipio. quem fraus nulla conposuit, sed ueritas indulgentiae caelestis [*]( D ) [*]( 2 Cant. 7, 8 sq. 3 Cant. 5, 1 7 Gen. 9, 20 sq. 11 Sir. 34, 28 sq. (31, 37 sq.) 17 Gen. 9, 21 21 Gen. 27. 27 25 cf. Philo Quaest. in Gen. IIII 214, de Iacob II 1, 4 ) [*]( 1 ut in in ras. min. spatii C 4 repetere pene C (ere p in ras.) repeti paene P 5 praeceptum C 9 uitis... sed C (sed eras.) 18 sumptus C\' (s alt. 8. u. m3) ad.uitia (i eras.) CG uitia tua N\' 18 deformitate C 19 gratiae C 21 remissio peccatorum N\' 23 iocundius GPV et m2 CilS 27 accipio CGP accipiam cet. )

110
infudit. denique inter benedictiones sacratissimas computatur, ut tribuat nobis dominus a rore caeli uim uini, olei atque frumenti, cui est honor laus gloria perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen._

DIES QVARTVS.

Qui uindemiam colligit uasa prius quibus uinum infunditur [*]( 61 E ) mundare consueuit, ne sors aliqua uini gratiam decoloret. [*](F ) quid enim prodest ponere uitem ordine, fodere quodannis aut aratris sulcos ducere, putare, subrigere, adiungere ulmis et quodam conubio copulare, si tanto labore uina quaesita in uase coacescant? matutinos quoque solis ortus si quis spectare desiderat, emundat oculos suos, ne quid pulueris, ne quid purgamentorum oculis eius insidat, quo tuentis hebetetur optutus, neue aliqua caligo nebulosa corporeos uisus [*]( 62 E ) spectantis obducat. nobis in lectione exoriundus est sol, qui ante non fuerit. primum iam diem sine sole transiuimus, secundum sine sole transegimus, tertium sine sole confecimus: quarto die iubet deus fieri luminaria, solem et lunam et stellas. sol incipit. emunda oculos mentis, o homo, animaeque interiores optutus, ne qua festuca peccati aciem tui [*]( 1 Gen. 27, 28 6 cf. Usener Epic. fr. 396 7 cf. Baeda de orth. Gramm. lat. VII 289, 12, Albin. Orthograph. ibid. 309, 34 K. 8 Uerg. Ecl. I 73 9 Uerg. Georg. I 2 ) [*]( 2 uim om. nB (abundantiam 8. u. m2 G); habundantiam post frumenti add. B et olei N\' 3 est est C laus om. M, in mg. m2 S gloria 8. u. ml C potestas M (exp. m2 et 8. scr. perpetuitas) S 4 post amen add. CONTULI M EXPLICIT DIES TERTIUS (haec om. GP). INCIPIT DIES QUARTUS UMB et WM\' (add. DE LUMI- NARIIS) 1:\' (add. DE LUMINARIBUS) EXPLIC DE DIE III. SOI AM- BROSII. INCIPIT EIUSDEM DE DIE IUI. S EXPLICIT LIBER TER- TIUS. INCIPIT QUARTUS Brux. 6 in quibus C (in del. m3) 8 prodeest C (e pr. eras.) P quodannis P et ml CG quotannis C m3 G m2 cet. 11 uasae C (e in ras.) 13 insideat %\'MS insidiat &3f\' intuentis V intuentes N (-is m2 I\') aebetetur CGP euitetur Y 14 corporeus C 15 spectantes CUM\' et (-is m2) G espectantis P eioriundus HB exoriendus Gm2 cet. 19 oculus C (-os corr.) P animique MS 20 interiores GU m2 S interioris GQI ml cet. )

111
praestringat ingenii et puri cordis turbet aspectum. emunda aurem, ut uase sincero scripturae diuinae nitida fluenta [*]( F ) suscipias, ne qua ingrediatur contagio. procedit sol magno iubare diem, magno mundum conplens lumine, uaporans calore. caue, o homo, solam eius perpendere magnitudinem, ne nimius fulgor eius uisus tuae mentis obcaecet, ut qui e regione in radium eius intendit repercusso lumine omnem subito amittit aspectum ac, nisi in ceteras partes uultum suum oculosque conuertat, aestimat se nihil uidere et tuendi munere esse fraudatum, si uero deflectat optutum, integrum [*]( 63 A ) sibi officium perseuerat. caue igitur ne et tuum radius eius exoriens confundat aspectum. et ideo prius firmamentum caeli aspice, quod ante solem factum est, terram aspice, quae antequam sol procederet, coepit esse uisibilis atque composita, germina eius aspice anteriora solis lumine. anterior brucus quam sol, antiquior herba quam luna. noli ergo deum credere, cui uides dei munera esse praelata. tres dies transacti sunt: et solem nemo quaesiuit et luminis claritas abundauit. [*](B ) habet enim et dies suam lucem, quae praecessor est solis.

non igitur te tanto splendori solis temere committas oculus est enim mundi, iocunditas diei, caeli pulchritudo, naturae gratia, praestantia creaturae — sed quando hunc uides, auctorem eius considera, quando hunc miraris, lauda ipsius creatorem. si tam gratus est sol consors et particeps creaturae, quam bonus est sol ille iustitiae! si tam uelox iste, [*](C ) ut rapidis cursibus in die ac nocte lustret omnia, quantus ille, qui ubique semper est et maiestate sua complet omnia! [*]( 21 Secundi sent., cf. Mullach Fragm. phil. graec. I 518 u. 25 sqq., 513 n. 12 22 Bas. 12 AB (50 DE) 25 Malach. 4, 2 27 Psalm. LXXI 19 ) [*](1 aspeetu CP 2 scriptura C 8 ac C (tn ras.) 12 aspectu C 14 proderet 91M\' prodiret 81 \'MSB 15 brucus CP et ml G bruchus G m2 VMSB rnbus UМ\' rebus ?l\'; brucus corruptum, fort. ex arbos (arbus) ortum 20 splendore CG 21 iucunditas M\'M et (ioc. corr.) U\' m1 S m2 22 praestantia C (tan ml in ras. min epaiii) 23 lauda prius ipsius N\' )

112
si admirabilis qui iubetur exire, quam supra admirationem qui dicit soli et non exoritur, ut legimus! si magnus est qui per horarum uices locis aut accedit aut decedit cotidie, qualis ille qui etiam, cum se exinaniret, ut nos eum possemus uidere, erat lumen uerum, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum! si praestantissimus qui obiectu [*]( D ) terrae patitur saepe defectus, quantae maiestatis qui ait: adhuc ego semel et mouebo terram! illum terra abscondit, istius motum non potest sustinere, nisi uoluntatis eius substantia fulciatur. si caeco damnum est huius solis gratiam non uidere, quantum peccatori damnum ueri luminis munere defraudatum perpetuae noctis tenebras sustinere!

Ergo cum uides solem, adtende terram, quae ante fundata est, adtende herbam faeni, quae praestat ordinis priuilegio, [*]( E ) adtende ligna, quae plaudunt, quod priora luminibus caeli esse coeperunt. numquid merita faeni maiora quam solis aut numquid potior ligni praerogatiua ? absit ut insensibilia tanti muneris praeferamus ministro. quid igitur praeuidit altitudo sapientiae et scientiae dei, ut prius inciperent ligna esse quam illa duo mundi lumina et quidam caelestis oculi firmamenti, nisi ut cognoscerent omnes diuinae testimonio lectionis terram sine sole posse esse fecundam? nam quae [*]( F ) potuit sine sole prima rerum semina germinare potest utique semina accepta nutrire et proprio fotu sine calore solis partus edere.

hac igitur uoce quadam suorum munerum clamat natura: bonus quidem sol, sed ministerio, non inperio, bonus meae fecunditatis adiutor, sed non creator, bonus meorum altor [*]( 1 lob 9, 7 4 Philipp. 2, 7 5 Ioh. 1, 9 8 Agg. 2, 60 20 cf. p. 111 u. 21 ) [*]( 3 orarum II (hor. m2 G) 91 (corr. m2) M\' 6 obiectus n (s eras: (?) B 7 quianta C 8 ego semel et CGP semel et ego V et ego semel N\' ego semel MSB 9 motu C non potest sustenere C (test suste in ras. minoris spatii) 11 quanto magis N\' damnum est G (est 8. N. m2) 15 plaudunt C (a 8. U., au in ras., fort. plodunt scriptum fuit) 16 numquid potior C (potior exp. mt) 20 luminaria GN\'S et (ria eras.) P, cf. p. 110 it. 18 21 firmamento C 25 aedere CP 27 alator (a alt. eras.) CG al.tor P alitor N\' )

113
fructuum, sed non auctor. interdum partus meos et ipse adurit; frequenter mihi et ipse damno est, plerisque me locis indotatam relinquit. non sum ingrata conseruo, mihi est in usum datus, mecum labori est mancipatus, mecum subiectus [*]( 64 A ) est uanitati, mecum corruptionis subditus seruituti. mecum congemescit, mecum parturit, ut ueniat adoptio filiorum et humani generis redemptio, quo possimus et nos a seruitio liberari. mecum adsistens laudat auctorem, mecum hymnum dicit domino deo nostro. ubi maior eius est gratia, ibi mecum est ei commune consortium. ubi sol benedicit, ibi terra benedicit, benedicunt ligna fructifera, benedicunt pecora, benedicunt uolucres mecum. in mari positus illum nauta accusat, me [*]( B ) desiderat; in montibus illum pastor decliuatdeclinat, ad mea germina. ad meas festinat arbores, quibus exaestuans obumbretur, ad meos fontes sitiens et lassus cum.

>Sed ne oculorum tibi exiguum uideatur esse testimonium, [*]( C ) emunda aurem, admoue eam caelestibus oraculis; duobus enim et tribus testibus stat omne uerbum. audi dicentem: fiant luminaria in firmamento caeli ad inluminationem terrae. quis hoc dicit? deus., dicit. et cui dicit nisi filio? deus ergo pater dicit: (fiat sol\', et filius fecit solem; dignum [*](D ) enim erat, ut solem mundi faceret sol iustitiae. ipse ergo eum in lumen adduxit, ipse eum inluminauit, ipse ei donauit fundendi luminis potestatem. factus est ergo sol; ideo et ipse seruit, quoniam dictum est: fundasti terram, et permanet; dispositione tua permanet dies, quoniam uniuersa seruiunt tibi. etenim cum dies seruiat, quomodo non seruit sol, qui factus est in potestatem diei? quomodo non seruit [*]( 6 Rom. 8, 15 8 Psalm. CXXXXVIII 3 Dan. 3, 62 sqq. 11 Psalm. CXXXXVIII 9 eq. 18 Gen. 1, 14 Bas. 120 BC (50 E, 51 A) 22 Malach. 4, 2 25 Psalm. CXVIII 90 sq. 28 Psalm. CXXXV 8 sq. ) [*]( 6 congemiscit C m3 GPB et m2 21S mecum parturit IIB et conparturit cet. 7 redemtio C 8 adsistens ... mecum Otn. G ymnum C 17 etmunda C (t exp. m3) G (t eras.) PM 22 erat enim N ergo 8. u. ml C 26 dispositione C (si 8. u. m3) 28 potestatem G m2 SB potestate Gml cet. ) [*]( XXXII. Ambr. pars 1, falc. 1. ) [*]( 8 )

114
luna et stellae, quae factae sunt in potestatem noctis ? etenim [*]( E ) quanto maiorem his gratiam creator donauit, ut aer solito amplius solis claritate resplendeat, dies serenius luceat, noctis inluminentur tenebrae per lunae stellarumque fulgorem, caelum uelut quibusdam floribus coronatum ita ignitis luminaribus micet, ut paradiso putes uernante depictum spirantium rosarum uiuis monilibus renitere, quanto igitur amplius his decoris uidetur esse conlatum, tanto amplius debent; cui enim plus committitur plus debet. et ideo bene a plerisque ornamentum [*]( F ) caeli est nuncupatum, eo quod sit stellarum monile pretiosum.

atque ut sciamus quia fertilitas terrarum non calori solis ascribitur, sed diuinae indulgentiae deputatur, ait propheta: omnia a te expectant, ut difficultatem cibum in tempore: dante te eis colligent sibi, aperiente te manum tuam uniuersa implebuntur bonitate et infra: emitte spiritum tuum, et creabuntur et renouabis faciem terrae et in euangelio: considerate uolatilia caeli, quia neque serunt neque metunt, et pater uester caelestis pascit illa. non ergo sol aut luna fecunditatis [*]( 65 A ) auctores sunt, sed deus pater per dominum Iesum omnibus liberalitatem fertilitatis inpertit.