Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

[*]( 54 A ) nam et quibus non est fructus uberior tamen usus pretiosior est. caedrus suspendendis tectorum apta culminibus, eo quod huiusmodi materies et procera sit spatiis nec onerosa parietibus. lacunaribus quoque comendisque fastigiis habilis est cypressus. unde et ecclesia dicit in uocauerit: trabes [*]( 14 Psalm. CXXVII 8 23 Cant. 1, M ) [*]( 1 emicare U\'M\'MS et 21 m2 eminitare N m1 imitare C (i pr. ex e m3) V emitare P imitari G (ri ex re) B 3 ple∗nę C parua CGP in parua VB inparata WMS inperata 91 (m1 corr. inparata, m2 inpetrata) M\' 4 dedncat II deducant N\' dedeceant MS decedat B 5 mataritatg C (6 ex e m3) 6 nero CGPWB horridae X noctis MS 9 incendio C (-ia m3) G (-ia m2) P te om. Ifl, et CGP 10 a*gmina C (u eras.) eglesiae C (a eras.) 11 fidilium C (corr. m3) 12 splendorem CVN\' et (m eras.) G 15 rednndantia C et (a alt. ex ā) U 20 caedrus BS cedro CP et m1 G cedrus G m2 VM chedrus N\' (h erat. Sl) 21 honerosa II (h exp. m2 CP) 22 comendisque VB commendisque CMS et (m pr. exp.) P, (committendisque 8. m2) G commendandisque N\' 23 cupressus UM\'MSB cipressus W )

96
domorum nostrarum caedri, lacunaria nostra cypressi, in uolantes esse declarans decora sui ornamenta fastigii, qui quasi trabes uerticem ecclesiae sua uirtute sustineant et fastigium [*]( B ) eius exornent. laurus et palma insigne uictoriae: lauro uictorum capita coronantur, palma manus uictricis ornatus est. unde et ecclesia ait: dixi, ascendam in palmam, tenebo altitudines eius. quae eminentiam uidens uerbi et sperans quod ad eius altitudinem possit ascendere et scientiae summitatem dicit: ascendam in palmam, ut omnia relinquat inferiora et ad superiora contendat, ad brabium Christi, ut suauis eius fructus carpat et gustet; suauis enim uirtutis est [*]( c ) fructus. populus quoque coronis arbor umbrosa uictricibus et salix lenta uitibus habilis uinciendis quid aliud mystice declarant nisi bona esse Christi uincula, quae nocere non soleant, uincula gratiae, uuarum caritatis, ut unusquisque suis uinculis glorietur, sicut gloriabatur et Paulus dicens : Paulus uinctus Iesu Christi? his ligatus uinculis dicebat: quis nos separabit a caritate Iesu Christi?, uinculis abstinentiae, uinculis caritatis. his ligatus uinculis etiam Dauid ait: in [*]( D ) salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. buxus quoque elementorum apicibus utilis exprimendis leui materia usum manus puerilis informat, unde ait scriptura: scribe in buxo, simul ut admoneat te ipsa materia, quae semper uiret nec umquam foliis exuitur suis, ne umquam [*]( 6 Cant. 7, 8 13 Uerg. Ecl. III 83 16 Philem. 1 17 Rom. 8, 35 19 Psalm. CXXXVI 2 23 Esai. 30, 8 ) [*]( 1 caedri VSB cedrinae G m2 chedri N\' (h eras. 21) cedri cet. cupressi ftMSB cipressi it\' capresaa M\' cypressina G m2 V 3 susteneant C (corr. m3) G (corr. m2) PW 4 insigne II ad insigne N uicturiae (corr. m3) C (corr. m2) GP 6 et 9 palma CP et (-a m2) G 10 bra.- όιum C ml (bra.uium m2) brabium (u s. b) M brauium G m2PVWB et (u pro m2 in ras.) S brachium G ml UM\' 11 suaues U\'MSB et m2 Gn 13 leta C et (lenta m2) G mystice 31 \'B mistice GPMS misticae CV mysticae UM\' 16 gloriabatur et CVJ.ISB\' et gloriabatur et %M\' gloriabatur GPil\' 18 separauit CPVWM\' xpi ihu X\' ipl MSB 21 buxus C (1 in ras.) helementorum CG 24 sexuitur C (s del. m3) )
97
spei tuae dissimulatione nuderis, sed semper tibi per fidem germinet spes salutis.

quid ego enumerem quanta uarietas arborum, quam diuersus in singulis et pulcher ornatus, quam [*]( E ) patulae fagi, quam procerae abietes, quam comantes pinus, quam umbrosae ilices, quam populi bicolores, quam nemorosa et rediuiua castanea, quae simul ut excisa fuerit, tamquam siluam ex se pullulare consueuit, quemadmodum in arboribus ipsis aetas aut senilis aut nouella deprehenditur; iunioribus enim exiliores rami, antiquioribus ualidiora et nodosa sunt brachia, illis folia leuigata atque diffusa, istis contractiora et [*]( F ) aspera. sunt etiam arbores, quae senili atque emortua radice successionem sui, si forte caedantur, reparare non nouerint, aliae, quibus aut iuuentas uiret aut natura fecundior est, quibus excisio lucro potius quam ullo detrimento sit, ut per plures sui rediuiua successione renouentur heredes.

I Est etiam, quod mireris, ipsis sexsus in pomis, est discretio sexus in arboribus.

nam uideas palmam, quae dactulos generat, plerumque inclinantem ramos suos et subicientem et concupiscentiae atque amplexus speciem praetendentem ei arbori, [*]( 55 A ) quam marem palmam adpellant pueri rusticorum. illa ergo palma feminea est et sexum suum subiectionis specie confitetur. unde cultores lucorum praeiaciunt ramis eius dactulorum uel palmitum semina masculorum, quibus illi femineae arbori uelut quidam sensus perfunctionis infunditur et expetiti [*]( 4 Uerg. Ecl. I1 5 Aen. VIII 276 16 Bas. 112 AB (47 AB) ) [*]( 5 helices C et (corr. m2) G lices P uiuicolores II (bicolores G m2) B nemorosae (om. et rediuiua) castaneae n 6 ut s. u. m3 C 7 siluam MS silua cet. 10 leuig+ata C (r eras.) contrariora CGP 11 mortaa CGP 12 succensionem CG et (corr. m2) P 13 iuuentus V m2 U\' 14 excissio C et (s alt. exp. m2) G (s alt. eras.) P ullo om. N 16 in ipsis DB sexsus C sexus cet. est etiam G 17 dactulos CG dactylos P m1 UM\'SB dactilos P m2 cet. 19 arbore C et ml GP arbori m2 GP et (ri in ras. m2) 9t\' 20 palmam om. N\' atpeIlant C 22 lucorum 31 locorum eet. post locorum add. eius IIB praeiaciant C dactylorum PN dactilorum CGY 23 ille C et (corr. m1) 91\' ) [*]( XXXII. Ambr. pars 1, Cuc. 1. ) [*]( 7 )

98
concubitus gratia praesentatur. quo munere donata rursus erigitur et eleuat ramos suos et in ueterem statum comam suam rursus adtollit. de ficu quoque eadem est opinio ideoque [*]( B ) plerique secundum domesticam et fructiferam ficum agrestem ficulneam feruntur inserere, eo quod cito fructus fecundae illius et domesticae ficus uel aura temptati aliqua uel aestu defluere ferantur in terram. unde gnari huius remedii grossis arboris agrestis alligatis ad illam feracem arborem medentur eius infirmitati, ut possit fructus proprios reseruare iamiamque, si deforent remedia, lapsuros. quo admonemur uelut quodam aenigmate naturae non refugere eos qui a nostra [*]( C ) fide et consortio separati sint, eo quod et gentilis, qui fuerit adquisitus, quo grauior fuerit adsertor erroris, eo uehementior possit fidei defensor existere et uulturibus quis de haereticis conuertatur, uel confirmet eam partem, in quam se commutata opinione contulerit, maxime si habeat aliquod directum naturae, ut uiuida eius possit esse sententia, si adminiculetur ei adtentio sobrietatis, obseruantia castitatis. profunde ergo circa eum studium tuum, ut similitudine fructiferae illius ficus de [*]( D ) praesentia et coniunctione agrestis illius arboris tuam possis conroborare uirtutem. ita enim tua nec dissoluetur intentio et diligentiae fructus et gratiae reseruabitur.

quam multa sunt autem quae doceant naturalem duritiam posse diligentiae studio temperari, quibus affert cultus ruralis exemplum. nam plerumque cito florent mala granata et fructum [*]( 3 Bas. 112 B (47 BC) 10 Bas. 112 BC (47 CD) ) [*]( 1 repraesentatur N\'MS 3 fico N\' 6 temtati CP et (m2 temptante) G 7 terra CPV gnari %\'SB ignari 91 (i pr. 8. u.) MIll haud ignari M (haud 8. u. m2) non ignari (non 8. u. m2) liber bybl. can. 8. Ambros. Mediol. 9 seseruare C et (se exp.) P 11 refulgere CP et (1 eras.) G fugere M et (re in mg. m2) S 12 sunt VNi 13 aquisitas CP adquisitus G (d s. u. m2) uehementior C (0 ex u) 15 uel II uelut N qua ΠUB commota CGP 17 possit eius esse MSB 19 illius C (u in ras. mai. spatii) 21 tuam CP dissoluetur C (e in ras.) dissoluitur 91 22 gratia MS )

99
adferre non possunt, nisi congruis peritorum remediis [*]( E ) excolantur, plerumque sucus uanescit interior et fonsforis species eius pulchra praetenditur. quae non inmerito conparatur ecclesiae, ut habes in Canticis ad ecclesiam dictum: ut cortex mali Punici genae tuae et infra: si floruerit uitis, floruerint mala granata. ecclesia enim bonum fidei fulgorem confessionisque praetendit tot martyrum sanguine speciosa et quod est amplius Christi cruore dotata, simul plurimos intra se fructus usu istius pomi sub. una munitione conseruans et uirtutum multa negotia conplecteosconplectens; sapiens [*]( F ) enim spiritu celat negotia. amygdalis quoque hoc genere medicari feruntur agricolae, ut ei amaris dulces fructus fiant, ut terebrent eius radicem arboris et in medium inserant surculum eius arboris, quam Graeci πεύϰην, nos piceam dicimus, quo facto suci amaritudo deponitur. ergo si agricultura conuertit stirpium qualitates, nonne studia doctrinae et disciplinae adtentio mitigare possunt quaslibet aegritudines [*]( 56 A ) passionum ? nemo ergo positus uel in adulescentiae uel intemperantiae lubrico de sui conuersione desperet. ligna plerumque in meliores uertuntur usus:

non possunt hominum corda mutari ? docuimus non solum inter diuersi generis arbores esse fructum diuersitates, sed plerumque in eadem specie arborum conpugnare sibi fructus. alia enim species masculorum, alia femineorum fructuum, sicut de dactulis supra iam diximus. [*]( 4 Cant. 4, 3 5 Cant. 7, 12 10 Pronerb. 11, 13 11 Bas. 109 CD, 112 A (46 E, 47 A) ) [*]( 2 uaniscit C et (corr. m2) GP 3 inmereto C 4 ut alt. G m2 N\' et G ml cet. 5 floruerit CPW et (er eras.) G fluerit V (corr. m2) floruit %M\'B et (si om.) MS 6 floruerint scripsi floruerunt libri 7 martirum CMB 8 donata (t 8. n m2) G 9 usus C (8 alt. eras.) 10 negotia multa N 11$tenim MS in spiritu II amygdalis B amigdalis cet. 12 fiant fructus Uind. 13 medio II 14 quem II (quam G m2) ΠЄΘΙΚЄN S (m2 in mg. ΠЄΟΥΚΕΝ) peucen IIB peuchen N\' peticen M 18 aduliscentiae CP et ( corr. m2) G 20 et non G m2 N\' 22 fructum CGP fructuum cet. diuersitatis ΠUM\' 24 dactylis CN\'S dactilis cet. supra iam scripsi ut supra iam II supra N ) [*]( 7* )

100
quis autem possit conprehendere uarietatem, speciem [*]( B ) gratiamque pomorum, singulorum quoque utilitatem fructuum sucorumque proprietatem, quae cuique rei apta uideantur, quemadmodum aegris uisceribus hominum amariora poma medicentur et inflationem asperitatemque interiorem temperent, quemadmodum rursus umorum aspera pomorum dulcibus temperentur ? denique ea medicina antiquior, quae herbis curare consueuit et sucis, nec ulla firmior sanitas quam quae lege [*]( C ) adprehenditur alimentis. unde secundum naturam docemur quia sola nobis esca medicina est. herbis certe ulcera aperta clauduntur, herbis curantur interna ideoque medicorum est opus herbarum potestates noscere; hinc enim medendi usus inoleuit.

Sed ut ad simplicia poma reuocemus stilum, alia sunt [*]( P ) quae quocuntur sole, alia quae et testis et corticibus clausa conplentur. mala et pyra, casus quoque genera omnia nuda obiecta sunt soli, nucis autem et nucleae, nuculei quoque fructus et testa opertus et cortice alitur tamen et ipse calore solis et quantum pineae densitate nuculeus absconditur, tantum [*]( E ) solis calore nutritur.

quanta deinde domini prouidentia est, ut ubi mollior fructus, ibi folii crassitudo ualidius tegimentum tuendo deferat pomo, quod uidemus in fructu ficulneae. delicatiora itaque ualidioribus munienda sunt, ut et ipse dominus per Hieremiam docet dicens: sicut ficus istas bonas recognosam translatos Iuda, quos emisi [*]( 13 Bas. 112 CD (47 D; 19 Bas. 112 D (47 DE) 23 Hier. 24. 5 ) [*](1 posset CP et (corr. m2) G uarietatem C (e alt. tn ras.) 6 uinorum U\'MS humorum 91 (h 8. M.) cet. aspera pomorum om. CP asperitates G s. u. m2 (in quo sucis m2 8. u. post dulcibus) asperitates pomorum V 10 aperte C 14 quocuntnr CP et ml G cocuntur G m2 9iM\' coquuntur cet. et testis et II testis et N\' testis aut MSB 16 nuculei CM et (u alt. eras.) S nuchlei P (h eras.) nuclei cet. 17 aliter II (-tur G m2) 18 post solis add. atque nutritur N, qui om. mox tantam... nutritur (tanto ... nutritur in mg. m2 B) quanta MSB nuculeus CGM et (u alt. eras.) S nuclius P nucleus eel. 19 pronidentia est Henricus ScJienkl prouidentiae CP prouidentie G (-ia m2) prouidentia cet. 20 molior C mollior (1 pr. s. fl.) GP )

101
de loco isto in terram Chaldaeorum in bona, et confirmabo oculos meos super illos in bona. tamquam delicatos enim uelut quodam misericordiae suae ualidiori [*]( F ) saepsit tegmine, ne teneri fructus maturius interirent. denique de ipsis etiam in posterioribus dicit: delicati mei ambulauerunt uias asperas, quibus infra ait: constantes estote, filii, et proclamate ad dominum. hoc enim solum aduersum omnes procellas atque iniurias inuiolabile tegimen, inpenetrabile munimentum est. ubi ergo teneri fructus ibi crassiora tegmina et munimenta foliorum; contra autem ubi fructus ualidiores ibi teneriora folia, ut malus arbor docet. [*]( 57 A ) pomum enim ualidius non multo indiget protectionis auxilio; nam ipsa protectionis crassioris umbra pomo nocere plus posset.

denique doceat nos pampinus naturae gratiam et diuinae sapientiae interna mysteria. uidemus enim ita scissum atque diuisum, ut trium foliorum speciem uideatur ostendere; ita pars media distincta est, ut nisi inferioribus haereret, separata spectantibus uideretur. ea autem ratio uidetur seruata naturae, [*]( B ) ut et solem facilius admittat et umbram obtexat. denique procerius media pars eius extenditur et in ipsa summitate tenuatur, ut plus pulcritudinis quam tegumenti praeferat. etenim brabii speciem uidetur effingere significans quod uua inter pendentes ceteros fructus habeat principatum, cui tacito quodam iudicio naturae, sed euidenti indicio innascitur species [*]( 5 Baruch 4, 26 6 Baruch 4, 27 14 Bas. 112 D (47 E) ) [*]( 1 caldeorum II 3 ualidiore B 4 saepsit MS repsit CP et ml G sepsit G m2 cet. tenere CP et (-ri m2) G 7 clamate V Carn. dum II dfii N, fort. recte 8 homines CP et icarr. omnes) G tegimen CP tecmen V tegmen cet. 10 grassiora CGPMS grossiora V filiorum C et (corr. m2) G 12 post multo s. u. m2 add. tegmine G auxilio ... protectionis om. CG, add. in mg. inf. m2 P, cf. p. 102 u. 6 14 gratia CP 15 uidimus CP et (corr. m2) G 16 specie CP et (-8 m2) G 21 pulcritudinis CGS pulchritudinem N\' pulchritudinis cet. tegimenti MSB tegumentum N\' 22 brabii 91\' bra∗∗∗ 8 (brachii m2) brauii C (i alt. eras.) cet. 23 tacito C (to in ras.) )

102
et praerogatiua uictoriae. secum igitur habet brabium suum, quo et munimen sibi praebetur aduersum iniurias uel aeris [*]( C ) pariter imbriumque uiolentiam et inpedimentum non adfertur ad recipiendum solis calorem, quo tepefacta alitur coloratur augetur. ficulneae quoque folium aeque prope ut pampinus quadrifida rescinditur diuisione, quod eo clarius uidetur quo maius est folium, sane non ita ut pampinus uel ora omni uel summitate crispanti. sicut enim in ficulneae folio crassitudo ualidior ita in pampino species elegantior. [*]( D ) crassitudo igitur folii proficit ad tempestatis iniuriam repellendam, interscissio ad fructus gratiam uaporandam. denique hoc genus pomi grandinem non cito, maturitatem cito sentit, quia et latere uidetur aduersus iniurias et patere ad gratiam.

quid ego foliorum describam diuersitates, quemadmodum alia rutunda, alia longiora, alia flexibilia, alia rigidiora sint, alia nullis facile uentis labentia, alia quae leui motu decutiantur aurarum? [*]( E )

Inexplicabile est singularum rerum exquirere proprietates et uel diuersitates earum manifesta testificatione distinguere uel latentes occultasque causas indeficientibus aperire [*]( F ) documentis. una nempe atque eadem est aqua et diuersas plerumque sese mutat in species: aut inter harenas flaua aut inter cautes spumea aut inter nemora uiridantior aut inter florulenta discolor aut inter lilia fulgentior aut inter rosas rutilantior aut in gramine liquidior aut in palude turbidior aut in [*]( 18 Bas. 113 A (47 E) 21 Bas. 113 B-D (48 B-E) ) [*]( 1 brabium CPSl et tn1 G brauium G m2 cet. 3 pariterque G (qae eras.) 6 quadrifidare escinditur C (corr. m1) GP quadrifida rescinditur V quadrifida interscinditur N post uidetur add. auxilio nam ipsa protectionis (pro in rail. ex per C) CG et (his exp.) P (in quo periectionis); cf. p. 101 u. 12 8 omni MSB omnia G (a exp.) cet. 10 profic*it C repellandam C 11 uaporandam DB uaporandi cet. 12 et om. N\' 13 uidetur C (u ex b) aduersum MSli 14 ergo CG et (r s. II.) B (r eras.) S 15 rotunda M\' et m1 CH rotunda C m3 91 m2 cet. 21 in diuereas (om. postea in) NI 24 roseta N4 (t eras. U) 25 aut in g. liquidior 8. u. C palute (corr.) tn3 C m2 GP turbidior G m2 MB turpidior G ml cet. )

103
fonte perspicacior aut in mari obscurior assumpto locorum quibus influit colore decurrit. rigorem quoque pari ratione commutat, ut inter uaporantia ferueat, inter umbrosa frigescat, [*]( 58 A ) sole repercussa exaestuet, niuibus inrigata glaciali umore canescat. quemadmodum autem sapor eius ipse conuertitur, ut nunc asperior, nunc amarior, nunc uehementior, nunc austerior, nunc dulcior pro specierum quibus infusa fuerit qualitate uarietur! asperatur inmaturioribus sucis, tunso cortice nucis foliisque contritis, amara fit absentio, uino uehementior, austerior aliis, grauescit ueneno, melle dulcescit. si [*]( B ) uero ei lentiscum, terebinti quoque fructus uel et nucis interior misceatur, in olei mollem naturam facile transfunditur. cum sit autem altrix omnium uirgultorum, diuersos singulis usus ministrat. si radices alluat uel nubibus fusa descendat, discretas dat omnibus uires, radicem inpinguat, caudicem prouehit, ramos diffundit, folia uirescere facit, fructum alit semina, pomum augere consueuit. ergo cum eadem sit omnium nutrix, alia arborum genera tristiores ferunt sucos, alia [*]( c ) dulciores, alia tardos, alia praematuros. ipsae quoque inter se discrepant suauitates. alia suauitas in uinea, alia in olea, alia in cerasis, alia in fico, discreta in malo, dispar in dactulo.

tactus ipse aquae alibi lenis, alibi asperior, plerumque pinguior est. pondere quoque distat frequenter ut specie; [*]( 1 prespicatior C et (per m2) G praespicatior P prispicatior M\' assamto C adsumpto cet. 2 colorum II (locorum G m2) rigore CP et (-6 m2) G 3 uaborantia C (corr. m3) P 4 exestuat CGP aestuit 1K m1 M\' aestuet W m2 2T umore M humore (h 8. u. m2) SB eet. 9 coutritis C (t pr. in ras.) S (con 8. u. m2) contristis P tritis M amarior a m2 B absentio PN\' et m1 CGP absintio S, m2 CB et (corr. absentio) M absinthio G m2 V 10 alusterior C (1 eras.) 11 terebentis C m1 terebenti ml GP terebinti VMSB et m2 CGP terebynti W terebynto -łM\' interior pars a 12 misceantur V&M\' 14 aluat C (u eras.) adluat MS alat cet. 16 fructuum YMSB 20 snauitate Brux. sua uirtute 21\' 21 cerasis MSB cereseis 91 ceraso W (aso in ras.) ceraseis CPM\' et ml G cerasiis G m2 V ficu Gm2 SB et (m2 fico) M im malo CGP dactilo ΠUB dactylo eet. 23 pinguior.. C ut in ras. S et G m2 )

104
nam plerisque locis grauior, plerisque leuior extimatur. non mirum igitur si, cum ipsa in se discrepet, discrepent etiam inter se flumine arborum, quae eiusdem aquae adluuione [*]( D ) generantur. et cum una sit omnium causa, diuersus singularum usus, diuersa natura est. aliam uim habet cerasi arboris lacrima, aliam lentisci. disparem quoque balsami guttam odorata orientis ligna sudare produntur, diuersum quoque lacrimarum genus uirgulta ferularum in Aegypto ac Libya quadam ui naturae secretioris inlacrimant. quid autem tibi referam — clementem licet esse sermonem — quod electrum lacrima uirgulti sit et in tantae materiae soliditatem [*]( E ) lacnma durescat ? nec leuibus id adstruitur testimoniis, quando folia aut surculorum minutissimae portiones aut exigua quaedam animantium genera in electro saepe reperiantur, quae uidetur cum adhuc gutta esset mollior, recepisse et solidata tenuisse.

i Sed quid ego uili sermone decerno cum alta atque pretiosa ratione naturae, cum iste sermo humano alatur ingenio, naturam autem omnium prouidentia diuina formauerit? unde [*]( F ) uelut habenis quibusdam uerborum cohibenda diffusio est, ne quod Solomoni specialiter sapientiae munere diuinitus uidetur esse conlatum, usurpatorie uideamur exponere differentias arborum et uirtutes radicum et quaecumque sunt abscondita et inprouisa, sicut scriptum est. quae nec ab ipso [*]( 5 Bas. 113 AB (48 AB), cf. Plin. N. H. XIII 66; XXIIII 42 11 Bas. 113 B (48 AB), cf. Plin. N. H. XXXVII 43 et 46 23 Sap. 7, 20 sq. ) [*]( 1 extimatur II aestimatur G m2 cet. 2 si cum] sicut G (m2 si sicut)$(\' discrepat G m2 discrepent UM\' discrepant Ql\' 5 caerasi G cerasei S&M\' 6 lacrimam CP alia CPV 7 gutta CP produnduntur C 9 libya %M\' libia cet. 10 decet esse M. Haupt Opusc. III 618 11 soliditate CPY 14 elechtro C (h eras.) P electhro V lectro %\' 15 uidentur G (n exp.) cet. 18 iste C (e in ras.) 20 uelut TIMSB et uelut N\' abenis CGP 21 solomoni M solomon CP salomon G ml V salomoni Gm2 cet. 22 usurpatorie MSB usurpatoriae C (a alt. eras.) cet. )

105
tamen manifestata produntur, ut mihi uideatur potuisse eum disputare de uirgultorum generibus, non potuisse tamen plenius omnis creaturae explicare rationes.

quodsi inriguis aquarum [*]( 59 A ) plerumque et segetes laetiores sunt et uirides fabae et hortorum [*]( B ) multiplex suscitatur et resuscitatur gratia, si uiridantibus toris fluuiorum exundantium ripa decoratur, quemadmodum ad uerbum domini, quod omni aquarum cursu est redundantius, subito creatura uirgultorum omnis effloruit! festinarunt campi non commissam sibi frugem edere, ignorata horti holerum genera, florum miracula germinare, ripae fluminum se uestire myrtetis, properauerunt arbores cito surgere, cito se in florem induere, [*]( C ) uictum hominibus, pecoribus pabulum ministrare. fructus communis est omnibus, usus quoque est datus omnibus. simul utrumque arbores germinarunt, aliud quo uesceremur, aliud quo refrigerante umbra defenderemur a sole. cibus in fructu, usus amoenitatis in foliis; tamen quia praescia erat prouidentia creatoris quod fructum sibi maxime hominum auiditas uindicaret, reliquis prouidit animantibus, ut specialem iis donaret alimoniam. itaque esca his non mediocris in foliis [*]( D ) est corticibusque siluestribus; ea quoque quae ad usum medendi proficerent, id est suci lacrimae surculi pariter ministrata sunt. itaque illa quae post experimento usu exemplo utilia cognouimus, ea a principio creator, cui usui apta donaret, praescientiae suae maiestate de sinu terrarum iussit exire.

et quia iussit dominus ut germinaret terra herbam faeni [*]( 1 Reg. m 4, 29 (33) 4 Uerg. Georg. I1 5 Uerg. Aen. VI 674 11 Uerg. Geor,. I 187 sq. 25 Gen. 1, 11 Baa. 105 C, IUS A (45 A-C) ) [*]( 2 non.. C (ex ut uidetur eras.) 3 omnis M (corr. omnes) S omnese CP et (e alt. eras.) G omnes ae V omne secretum 81 (s uerbi rationes eras.) 31\' (in quo racionis) M\' et (in quo creaturae om. legitur rationis) B 7 cursus CP et (s eras.) G (s exp.) B 9 aedere CP et (a exp.) G 10 mirtetis CM 12 pecoribus 115 pecori cet. 15 in fructu usua MSB infructuosus G (osus exp. m2) cet. 17 fructu Gml fructus G m2 P 19 hiis C his cet. alimonia C (post a alt. raa.) P et (-4 m2) G 20 aedendi CP edendi G (corr. m2) VM 25 terram C (m del. in3) faeni %M\' foeni %\'MS feni cet. )

106
et lignum fructiferum faciens fructum secundum [*]( E ) genus, cuius semen eius in eo, ne forte quis dicat in multis arboribus neque fructum neque semen uideri et putet diuinum in aliquo uaccillare praeceptum, ut a ueritate sit dubium, illud aduertat, quia nequaquam fieri potest, ut non aut seminibus utantur uniuersa gignentia aut habeant aliqua quae uideantur cum uirtute seminum conuenire, idque si quis diligenter intendat, manifesta testificatione poterit conprehendere. nihil uidentur seminis habere salices, habent [*]( F ) tamen in foliis granum quoddam, quod habeat uirtutem seminis, ut eo commisso terris tamquam posito surgat arbos de surculo et tamquam de semine se exsuscitet. grano itaque illo radix prima coalescit; de radice pullulat non solum salicis, sed etiam reliquarum ad similitudinem huiusmodi generis arborum silua. habet autem et radicis generatio uirtutem[*]( 60 A ) seminis, unde plerique ea satione incrementum sui nemoris propagauerunt.

\' Magna dei uirtus in singulis. nec miretur aliquis, si in uirgultis magnam dei dixi esse uirtutem, siquidem magnam uirtutem suam in lucustis esse dixit et bruco, eo quod diuinae maiestatis offensa magna moderamine sterilitatis Iudaicae atque inopiae solueretur. magna enim uirtus patientia, magna uirtus prouidentia. indigni enim erant, qui uterentur [*]( B ) [*]( 20 Psalm. CIIII 34 Ioel 1, 4 ) [*]( 4 putet C (u ex 0 ut uidetur) uaccillare MI (c pr. eras.) uacillare GPyraiMSB 5 dnbium] deuium ed. Bom. 7 idque C (id in ras.) 9 seminis C (is ex um m1) salices C (es ex is m3) 11 arbus 1nl CV arbuste G (-tQ m2) arbusta P arbor CV m3 cet. 13 primo Uallombrosanus 32 (nunc Laurent.) et liber 8. Marci 509 (nunc Laurent.) cohalescit CPV coalescat G (i 8. a alt. m2) salices II (-is m2 G) 15 habent B radices CB et (corr. m2) G radicis P (-es m2) 91\' (radix m2) generatio om. N uirtutem G (em ex um) 16 eil. C satione MSB sationem CP ratione VN\' et in mg. m2 B 18 dni G 19 dni B 20 lucustis M\'M et ml CGP&S locustis m3 Cm2 GPlS bruco CPiCM\' et fill G brucho G m2 cet. 21 magna CPUM\' et fill G magno G m2 cet. 23 enim II etenim N )

107
fecunditate terrena, qui teitarumterrarum laeserant creatorem. et uere magnus, qui miserabili fame nefas tantae impietatis ulciscitur. itaque si magna uirtute dei sterilem brucum terra generauit, quanto . magis uirtute magna quae fecunda sunt procreat.

quis pineam uidens non stupeat tantam diuino praecepto artem inolitam inpressamque naturae, quemadmodum ab ipso centro distantibus licet mensuris pari adsurgat glutino, quo proprios fouet fructus ? itaque per circuitum eadem species [*]( C ) et ordo seruatur et quidam in singulis plagis nuculeorum partus exuberat atque in orbem redit fructus et gratia. itaque in pinea ista imaginem sui natura uidetur exprimere, quae a primo illo diuino caelestique mandato priuilegia accepta custodit et partus suos quadam annorum uice et ordine refert, donec consummatio temporis impleatur.

sed ut in hoc fructu gratam speciem sui signat, ita etiam in myricis, id est [*]( D ) humilibus uirgultis figuram inprobae calliditatis expressit. sicut enim duplici corde uiri ubique praesto sunt et gratiam simplicitatemque apud bonos praetendunt et uitiosissimis glutinantur, ita etiam et in aquosis et in desertis contrario quodam usu haec uirgulta nascuntur. unde et Hieremias dubia morum atque insincera myricis comparauit.

>Germinet inquit terra, et statim omnis surgenti germine [*]( E ) terra completa est.

et homini dicitur: dilige dominum deum tuum, et non est caritas dei omnium infusa uisceribus. [*]( F ) surdiora corda hominum sunt quam dura saxorum. terra [*]( 15 Bas. 116 C (49 B) 20 Hier. 17, 6 22 Bas. 116 A (48 E) 23 Deut. 6, 5 Matth. 22, 37 ) [*]( 3 brncum CPYNłB et Gml bruchum G m2 cet. 5 quia (s 8. U. m3) C et (in quo pineam, s eras.) G 6 arte CP 9 nuculeorum (u alt. eras.) %LS nucleorum M\'B 11 *pinea G (s eraa.) 13 quadam C (a pr. in ras.) referat C refret ¥l\' 14 fructum CP fructu G (tu ex tft) M et (8 in mg. m2) S 15 et 21 myricis p. myricibus N\'SB miricibus cet. 16 inprope C 19 acosis C 20 et s. u. C, ut uidetur ml, fort. delendum in hieremia G 22 post terra add. herbam uirentem Uallombrosanus 32 et liber s. Marci 509 omnes G (omni m2) WMS sargent in MS 24 deum om. N\'B )

108
indebitos fructus nobis ministrat, dum obsecundat auctori: nos debitum munus negamus, dum non ueneramur auctorem.

uide in paruis quae prouidentia sit dei et, quia [*]( 61 A ) conprehendere non potes, mirare quomodo alia semper florentia reseruarit, alia mutationes habere uoluerit expoliationis et amictus. inter cana niuium, pruinas frigorum uiriditatem suam arua conseruant et cum ipsa tecta sint gelu, partus sui tamen haut exiguam speciem uiriditatis obtexunt. in ipsis quoque generibus arborum, quae diuturnis frondibus uestiuntur, non mediocris distantia est. seruat indumentum suum semper olea uel pinus, sed tamen folia sua saepe commutant nec ea [*]( B ) quasi diuturna, sed quasi succedanea praetendunt suae arboris pulchritudini perpetui integritate uestitus uicem muneris obumbrantes. palma autem uirens semper manet foris et diuturnitate, non inmutatione foliorum. nam quae primo germinauerit folia, ea sine ulla substitutionis successione conseruat. imitare ergo eam, o homo, ut dicatur et tibi: statura tua similis facta est palmae. serua uiriditatem pueritiae tuae et illius innocentiae naturalis, quam a primordio [*]( C ) recepisti, ut plantatus secus decursus aquarum fructum tuum in tempore tuo habeas praeparatum et folium tuum non dixerit. hanc uiriditatem gratiae semper florentis in Christo secuta ecclesia dicit: in umbra eius concupiui et sedi. hanc praerogatiuam doni uirentis acceperunt apostoli, quorum nec folium umquam potuit elabi, ut eorum etiam umbra curaret aegrotos; obumbrabant enim infirmitates corporis fides mentis et florentia merita uirtutum. mane ergo plantatus in [*]( D ) [*]( 6 Uerg. Georg. II 376 10 Bas. 109 A (46 B) 115 B (49 B) 18 Cant. 7, 7 20 Psalm. 1 3 23 Cant. 2, 3 25 Act. 5, 15 ) [*]( 5 resemauit N\'B seruauerit V 7 sunt II (sint G m2) B, fort. recte 8 haud G m2 aut G m1 cet. 9 diurnis II 12 diurna n succidanea B Tell. 13 uice G (e ex 6) B 17 ea CPV 23 umbra C 24 acceperunt II (e alt. m2 ex i G) acceperant et N 26 obumbrabant ,cripsi obumbrabat M et (ba exp.) S obumbrant IIB obumbrat N\' infinnitatis C infirmitati N\'MS, fort. recte )

109
domo domini, ut in atriis eius sicut palma floreas et ascendat in te gratia ecclesiae et sit odor narium tuarum sicut inquit, ut inebrieris in Christo.

bene admonuit iste uersiculus repetere paene intermissum quia diximus praecepto domini uitem etiam pullulasse, [*]( 62 A ) quam postea post diluuium a N oe plantatam esse cognouimus. sic enim habes, quia Noe agricola erat terrae et plantauit uitem et bibit de uino eius et obdormiuit. non ergo Noe auctor est uitis, sed plantationis. neque enim nisi eam repperisset ante generatam, plantare potuisset. cultor ergo, non auctor est uitium. deus autem, qui sciret quod uinum sobrie potatum sanitatem daret, augeret prudentiam, inmodice sumptum ad uitia causas daret, creaturam dedit, abundantiam [*]( B ) humano arbitrio reseruauit, ut parsimonia naturae esset magisterium sobrietatis, abundantiae noxiam lapsumque temulentiae sibi ascriberet humana condicio. denique et ipse inebriatus est Noe et obdormiuit consopitus a uino. inquit per uinum patuit deformitati, qui per diluuium excreuit ad gloriam. sed dominus et in eo creaturae suae gratiam reseruauit, ut eius fructum nobis conuerteret ad salutem ac per eum nobis [*]( c ) peccatorum remissio proueniret. unde pie Isaac dixit: odor lacob odor agri pleni, id est naturalis odor. quid enim pleno rure suauius, quid uitis odore iucundius, quid fabae flore gratius? unde quamuis ingeniose quis ante nos dixerit: \'non uitem aut ficum patriarcha olebat aut frugem, sed spatiosum spirabat gratiam\', ego tamen et odorem ipsum terrae simplicem atque sincerum pro gratia benedictionis accipio. quem fraus nulla conposuit, sed ueritas indulgentiae caelestis [*]( D ) [*]( 2 Cant. 7, 8 sq. 3 Cant. 5, 1 7 Gen. 9, 20 sq. 11 Sir. 34, 28 sq. (31, 37 sq.) 17 Gen. 9, 21 21 Gen. 27. 27 25 cf. Philo Quaest. in Gen. IIII 214, de Iacob II 1, 4 ) [*]( 1 ut in in ras. min. spatii C 4 repetere pene C (ere p in ras.) repeti paene P 5 praeceptum C 9 uitis... sed C (sed eras.) 18 sumptus C\' (s alt. 8. u. m3) ad.uitia (i eras.) CG uitia tua N\' 18 deformitate C 19 gratiae C 21 remissio peccatorum N\' 23 iocundius GPV et m2 CilS 27 accipio CGP accipiam cet. )

110
infudit. denique inter benedictiones sacratissimas computatur, ut tribuat nobis dominus a rore caeli uim uini, olei atque frumenti, cui est honor laus gloria perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum amen._