Exameron

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

nam Pythagoras unum mundum adserit, alii innumerabiles dicunt esse mundos, ut scribit Democritus, cui plurimum de physicis auctoritatis uetustas detulit, ipsumque mundum semper fuisse et fore Aristoteles usurpat dicere: contra autem Plato non semper fuisse et semper fore praesumit adstruere, plurimi uero non fuisse semper nec [*]( 3 A ) semper fore scriptis suis testificantur.

inter has dissensiones eorum quae potest ueri esse aestimatio, cum alii mundum ipsum deum esse dicant, quod ei mens diuina ut putant inesse uideatur, alii partes eius, alii utrumque? in quo nec quae figura sit deorum nec qui numerus nec qui locus aut uita possit aut cura conprehendi, siquidem mundi aestimatione uolubilem rutundum ardentem quibusdam incitatum motibus [*]( B ) sine sensu deum conueniat intellegi, qui alieno, non suo motu feratur.