Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Titulus autem psalmi Alleluia est, hoc est, \'laus dei\'. in his enim hymnis uere deus laudatur, in quibus est peccatorum remissio. denique in superiore psalmo passio domini praemissa est, quae mundum hunc diluit, ut dignos faceret populos qui deum inmaculato ore laudarent. ipsa quoque litterarum elementa-\' menta. ut omnia Hebraea nomina, non sunt rationabilis interpretationis uacua atque immunia. quorum significationes locis \' [*](2 )suis aperiemus. centesimus et undecimus psalmus per has litteras in Hebraeo in principiis uersiculorum digestus est et est totus [*](1 cf. Leu. 12,3 3 cf. Leu. 12.2 4 cf. Eph. 2. 5 5 cf. Rom. 6, 4 6 cf. Leu.27, 26 8 cf. Eccli. 32 (35), 9 20 cf. Ps. 117 25 cf. Ps. 111 ) [*]( 1 sollemnis] add. est A lege] add. est v 2 sollempnitas circumeisionis 0 sollempnitatis 3T implere Pm] 4 pollutis GNPmlR resurrectionis dies v 6 praeferentis (hnlO ablutionis gratiam praeferentes v offerimns primogenitaf 4 simplicitatis] add. animantia b 8 spirituale GJIN deo acceptum a 10 qua] quiaO 11 babtismateP plena sit statim v 12 babtizatusP (sic saepe baht.) 15 hostia om. v tum P 16sacris altaribus 0 17 inscientia GO 18 Titulus] ineipit T 19 ymnis APmZR, om. GMNPmlTa 20 superiori MN praemissa- 22 deum om. MmlNT 21 deluit A 22 laudata est. in hoc T 23 rationabili interpretatione AOR 24 inmunio Mml 25 accipiemus MN (s. ser. vel aperiemas M) et om. OT psalmus M in mg. )

5
ethicus; et centesimus et decimus mihi ita scriptus uidetur. denique uicenos et binos uersus habent et singulis uersibus singulae explicantur sententiae; unde et per metra adseruntur esse descripti.

I. LITTERA ALEPH.

Prima littera \'Aleph\' dicitur, cuius interpretatio \'doctrina\' est. sollicitus ergo auditor plenos doctrinae esse uersus qui secuntur debes praesumere.

Beati inmaculati, inquit, in uia, qui ambulant in lege domini. beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eu m. quam pulcher ordo, quam plenus doctrinae et gratiae! non prius: qui scrutantur testimonia eius dixit - potuit enim conuenire secundum litteram —, sed prius: beati inmaculati in uia. ante enim uita quam doctrina quaerenda est. uita enim [*](2 )bona et sine doctrina habet gratiam, doctrina sine uita integritatem non habet; i n maliuolam etenim animam non cadet sapientia. ideoque ait: quaerent me mali et non inuenient, quia inprobitate caecatur mentis oculus et caligante sibi iniquitate mysteria profunda inuenire non potest. primum ergo exercenda est uitae militia, corrigendi mores. cum haec instituerimus ad cursum debitum, ut sit offensionis correctio, puritatis gratia, tunc ad studia percipiendae cognitionis ueniamus suo ordine et uia. prima igitur sunt moralia, secunda mystica. in [*](3 )illis uita, in his cognitio, ita ut, si perfectionem requiras, nec uita sine cognitione nec cognitio sine uita sit, utrumque adstipuletur alteri. ideoque ait scriptura: seminate uobis ad [*](1 cf. Ps. 110 9 Ps. 118,1—2 17*Sap. 1, 4 18*Prou. 1, 28 27* Os. 10,12 ) [*]( 1 alt. et om. AOv 4 Sermo primus v, om. eodd. 5 Littera Aleph] Aleph v. om. codd. 7 uersus esse v 8 sequuntur AOav 9 inquit om. AO 16 et om. T uitae integritate P 17 maiiuola R maleuolam v anima R 18 cadit Ga 19 non] add. meO qua JINT 21 malicia T corrigenda Mml 22 correptio 0 24 nita AGNORT 25 queras O 26 asstipulator a )

6
iustitiam, uindemiate ad fructum uitae, inluminate uobis lumen cognitionis. non prius inluminate\', sed \'seminate nec solum \'seminate\' prius \'ad iustitiam\', sed etiam \'uindemiate\', inquit, \'ad fructum uitae\', et sic \'inluminate lumen cognitionis\', ut perfectio non solum consitis, sed etiam receptis[*](4 )fructibus adprobetur. in primo quoque psalmo hunc ordinem tenuit, ut in uia ambulandum doceret prius et tunc in lege meditandum. qui enim non abiit in consilio impiorum, utique de pietatis uia et iustitiae semita non recessit meritoque in uia ambulans beatus pronuntiatur et die ac nocte meditationem legis exercens habet gratiam beatitudinis.