Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

meritoque plerisque locis moralium psalmorum sententias tamquam stellarum diffudit lumina, quae elucent atque eminent; centesimum uero et octauum decimum psalmum uelut pleni luminis solem meridiano feruentem calore in processa libri constituit aetate, ut neque matutini ortus semiplena exordia neque uespertini occasus quidam senilis defectus claritati aliquid perfecti splendoris decerperent.

quem per singulas Hebraeorum digessit litteras, ut, quemadmodum paruulorum ingenia primis litterarum elementis adsuescunt discendi usum adsumere, ita etiam nos huiusmodi elementis usum discamus uiuendi.

Litteris autem singulis octonos uersiculos adscripsit, ut simul et unitatem doceret, non pluralitatem — unitas enim cohercet omnia et regit, cui subiecta sunt omnia -; et purgationem legitimae [*](1 uelut— sono] cf. Explan. ps. 38, 4 extr. ) [*]( Prologus av, de codicum p-raescriptionibus cf. Praefatio ) [*]( 1 Licet — p. 4, 17 mysterium desunt in T mystica Pm2v mystico a quaeque OPm2v ueloti Na tuba 0 2 in eo quantum v excellit N 3 ethica 0 et hic cet. psalmus A huius OPm2 eius eet. declarant GMNPmlB 4 maxime] add. cum A 5 aures animumque delectat A muleet G,om.A 6 sen- tentias psalmorum v 7 diffunditOeav lucent AGMNOav eminent] emicant v 8 et eras. G, om. 0 9 feruente eodd. praeter 0 prooecta 0 10 hortus Aml 11 seniles 0 aliqui Gml 12 litteras digessit 0 quemammodum N 13 ingenio R 17 non pluralitatem om. v enim] ergo 31 coercet av 18 omnia sunt AGORv et ea Pml ) [*]( \'l* - )

4
sanctificationis. octaua enim die sollemnis purgatio uel ex lege, quia octaua die circumcisionis sollemnitas impleri statuta est.