Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Licet mystice quoque uelut tubae increpuerit sono Dauid propheta, tamen moralium magnus magister, quantum in eo excellat ethica, psalmi huius summa declarat gratia, siquidem cum suauis omnis doctrina moralis sit, tum maxime suauitate carminis et psallendi dulcedine delectat aures animumque demulcet.

meritoque plerisque locis moralium psalmorum sententias tamquam stellarum diffudit lumina, quae elucent atque eminent; centesimum uero et octauum decimum psalmum uelut pleni luminis solem meridiano feruentem calore in processa libri constituit aetate, ut neque matutini ortus semiplena exordia neque uespertini occasus quidam senilis defectus claritati aliquid perfecti splendoris decerperent.

quem per singulas Hebraeorum digessit litteras, ut, quemadmodum paruulorum ingenia primis litterarum elementis adsuescunt discendi usum adsumere, ita etiam nos huiusmodi elementis usum discamus uiuendi.