Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

meum, quia leue est, et onusmeum, quia suaue est; dixit enim: ro ϕορτίον fiov χϱηστόν. unde merito [*]( 1 Ps. 72,14 3 Ps. 118, 65 11 Ps. 117, 18 13 cf. Pron. 3, 12 14*Ps. 72, Õ 16*Ps. 72,1 20*Ps. 118,66 23*Rom. 11, 22 24*Matth. 11,29-30 ) [*]( 3 domini sibi Ov 4 domine del. Om2 5 illa mihi] mihi illa NPR illa Mt»2, om.GMmla est nisa A mihi castigatio a alt. mihi om. O 6 mihi om. a 8 pr. castigatione A 10 flagitii* P licuisse aduersario A 11 nihil AJfv 12 dominus om. 0 13 castigatus Mml 14 hominum enim 0 15 hominibus] add. inquit NP flagellantur M 17 alt. rectos P uult rectos 0 18 corde (add. a recto Tm2) decliaauerit Mm2NT 20 Sequitur om. N, add. IIAGP, uersus IIO, uersus Rm2 uersus secundus a iocunditatem (-te N) GMNOPRa 21 quia-credidi om. eodd. praeter O,cf. eap.12 in v,om.O 32.34.26 Graeea plus mimts torrupla in eodà. 22 bonum] add. esse 0 qui N qua P 24 toDe PmlR 26 τὸ—χϱηστόν om.N xoj r APR T 6M, om. Ta μοv]εμονa, add. OTIT )

195
bonitatem dei ab ipso quaerit doceri, ne forte quis perfunctorie accipiens bonum deum esse in erroribus perseueret, quod per misericordiam dei sciat inpunitatem suis dari posse peccatis, cum, etsi indulgeat dominus, tamen foeda est conuersatio in criminibus semper haerere. non ergo bonitas ista uulgaris est, sed quae semper disciplinae expectet profectum.

Ideoque qui intellegit altam dei esse bonitatem doceri desiderat etiam disciplinam. nam plerique auertuntur ab studio disciplinae, dum eam seueram et tristem arbitrantur; sed perspicacior sensu intellegit, quod disciplina, etsi tristis ad tempus sit, posterioribus fiat iucunda temporibus. sed est disciplina uel correptio seuerior, est etiam moderatior. moderatior est, de qua dicit dominus: corripiam eos in auditu tribulationis eorum. est seuerior quae est in ira et furore correptio.

unde refugiens eam correptionem dicit Dauid: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me, et Hieremias: corripe nos, domine, in iudicio et non in furore. omnis ergo disciplina, etsi ad tempus habeat amaritudinem, habeat perturbationem, postea tamen pacificos fructus generare consueuit.