Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Castigatus est etiam Dauid; denique ait: et fui flagellatus tota die. sed uir sapiens, qui intellexit castigationem illam sibi domini profuisse, ait: bonitatem fecisti cum seruo tuo, domine, secundum uerbum tuum, hoc est: etsi illa mihi ad tempus amara uisa est castigatio, mihi secundum carnem, mihi secundum maestitiam corporis, tamen secundum uerbum tuum castigatio illa fructus bonitatis adtulit. illam mihi castigationem intellego profuisse, illa castigatione me a uitiis esse reuocatum, illa castigatione non diu aliquid in me

licuisse flagitiis, per illam castigationem domini nihil in me aduersano licuisse, nil morti. demque:castigans castigauit me dominus et morti non tradidit me ipse propheta memorauit; castigatur enim qui recipitur, qui autem non recipiuntur non flagellantur; in laboribus enim hominum non sunt et cum hominibus non f 1 age 11 abuntur. ideoque supra ait: quam bonus Israel deus rectis corde! ergo bonus omnibus, quia omnes recto uult esse corde. qui autem cor declinauerit, ipse a se gratiam diuinae bonitatis auertit.