Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Denique etiam in Hieremia scripta sub hac littera id uidentur significare; sic enim legimus de Hierusalem illa terrena: in munditia eius ante pedes eius, non fuit memor nouissimorum suorum et cecidit inualide: non est qui consoletur eam. uide, domine, humilitatem eius, quia magnificatus est inimicus. et quia humiliata est Hierusalem, merito postea ei dicitur: defecit iniquitas tua, filia Sion. et omni qui paenitentiam egerit, lacrimis propriis peccata defleuerit, bene dicitur: defecit iniquitas tua.

alibi quoque sub hac littera dicit Hieremias: boni erant uulnerati gladio quam uulnerati fame; abierunt conpuncti [*]( 5 Rom. 8. 25 14 cf. 1 Cor. 5, 5 19*Thren. 1. 9 25.2(*Thren. 4, 22 28* Thren. 4, 9. ) [*]( 3 hanc om. 0 4 quis—5 diligit om. N alt. quij quid AR, om. 0 6 speratj add. et 0 7 inpatientia GPRa utique om. d 8 a iuuentute sua om.A renuntiatj add. et 0 luxoriam Rml 9 sedit Pm1Rm1 10 abdicatns Mm1Pm1Rm1 nil (nihil v) timere av 11 nihil NO quia MOv 13 fecit] add. est a 11 traditur 0, add. est An, que Mm2 17 remedia i 18 in om. Na, eras. R hieremiae MPRTa 20 pr. eius] enim 0 24 quia] add. sie Ov humiliatur Ga est om. GMm1a ei postea AOR 26 Iacrimisque OPRv )

192
a natiuitate agrorum. conpungimur igitur, quando nostrorum agimus paenitentiam delictorum, conpungimur etiam recordatione dictorum. unde ait propheta Dauid: quae dicitis

in cordibus uestris, et in cubilibus uestris conpungimini. qui autem conpungitur, utique delectationem excludit erroris et qui agit paenitentiam, excludit pudorem, sequestrat uerecundiam flagitii confitendi, ut recuperandae spem salutis inueniat. meritoque et ipse Dauid, ubi agnouit errorem: peccaui, inquit, domino. tantus rex, tantus propheta non erubuit peccatum proprium confiteri et ideo dictum est ei: et dominus abstulit peccatum tuum.