Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sed nec Christus hunc repperit nisi de his quos ipse docere dignatus est. Petrus hoc dixit et probauit effectu, quia pluris legem quam aurum habuit. ideoque ait: argentum et aurum non habeo. non auarus hoc dicit, qui defosso auro incubat, non dicit pecuniosus, qui cotidiana emolumenta sollicito rimatur affectu, qui cotidie opes aggerat, qui hereditatis tendit aucupia, qui circa aegrotantis lectulum indefessas exercet excubias.

Hic aliqui \'legem oris dei\' tamquam legem uerbi dei accipiunt, ut si dicas \'legem dexterae dei\'. bene ergo et hoc conuenit Petro dicenti: uerba uitae aeternae habes, et non relinquemus t e, hoc est: Lextui oris super milia auri et argenti est; et possumus tantum deserere bonum et saeculi huius emolumenta captare ? sed et Moyses lex oris dei potest dici, per quem locutus est dominus et dedit legem.

X. LITTERA IOTH.

Incipit littera apud Hebraeos decima \'Ioth\', quae Latina significatione confessio\' dicitur uel certe \'desolatio\'. nec [*]( 2 cf. Esai. 50, 6 4 cf. Esai. 53, 5 5 Ps. 118, 72 ll*Act. 3, 6 18*Ioh. 6, 68 19*Ps. 118, 72 ) [*]( 1 filii A offert se N 2 subduxit Rm2v 3 sapientia a 5 uersus om-MPv VIII AGNOPR, om. Mv 7 pr. haec Mml atque argento] argentoque N S praefert a legem] uerbum 0 omnia] add. sua 0 9 reperit GOPR iis v 10 et om. a affectu AGNOP RTa 11 aurum et argentum Aav 12 incubat auro N 16 alt. dei om. GMNPRa 18 uete M aeterno GM non Aml nos eet. av 19 relinquimus AOPSTa secuti sumus GM, add. omnia et secuti samus Rm2 cl. Ezplan. ps. 39, cap. 16 extr. oris tui MNPav 21 moses A 22 dominus loeutus est av deus N nihil subscn- ptvm in eodd. 25 aput M decima ante incipit tr. a OTH N Iod v 26 eonfusio G R eerte om. a )

203
discors ac dissonans uidetur interpretatio, siquidem qui desolati sunt citius confitentur. magis enim secundis rebus animus extolli solet, cum autem urgetur aduersis, tunc diuinum inplorat auxilium. nam et in his quae humana sunt hunc usum esse cognoscimus, ut, cui succedunt prospera, animus elatior sit, cui mundi huius infesta sunt et potentia alicuius aduersa, tunc confugiat, tunc opem quaerat, ut uel rogando superioris mitiget potestatem uel se uiribus armet adiunctis, ne quasi inferior potentioribus uiribus obprimatur.

Denique Hieremias sub hac littera sic ait: manus suas extendit qui tribulat in omnia desideria eius; uidit enim gentes introeuntes in sanctificationem suam, quibus mandasti ne introirent in ecclesiam eius. de Hierusalem utique hoc dicit propheta, cuius deplorat aerumnam, cuius praecessit desolatio ac destitutio, ut postea sequeretur confessio; castigat enim dominus omnem filium quem recipit. -recepturus igitur Hierusalem ante captiuitatis flagellauit aerumnis.