Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus octauus: bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti. non quicumque hoc dicit, immo rarus hoc dicit, id est: qui legem dei auro atque argento praeferat, qui potest propter legem dei omnia relinquere.

sed nec Christus hunc repperit nisi de his quos ipse docere dignatus est. Petrus hoc dixit et probauit effectu, quia pluris legem quam aurum habuit. ideoque ait: argentum et aurum non habeo. non auarus hoc dicit, qui defosso auro incubat, non dicit pecuniosus, qui cotidiana emolumenta sollicito rimatur affectu, qui cotidie opes aggerat, qui hereditatis tendit aucupia, qui circa aegrotantis lectulum indefessas exercet excubias.

Hic aliqui \'legem oris dei\' tamquam legem uerbi dei accipiunt, ut si dicas \'legem dexterae dei\'. bene ergo et hoc conuenit Petro dicenti: uerba uitae aeternae habes, et non relinquemus t e, hoc est: Lextui oris super milia auri et argenti est; et possumus tantum deserere bonum et saeculi huius emolumenta captare ? sed et Moyses lex oris dei potest dici, per quem locutus est dominus et dedit legem.