Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

scriptum est enim: perfecta caritas timorem excludit foris. et generaliter quidem caritas excludit timorem, ut miles, qui imperatorem diligit, bella pro imperatore suscepta non metuit, ut seruus amans dominum, quamuis per deuia et praerupta mittatur, tamen omnia pericula domini amore contemnit ac. si quis dominum petat, se ipsum offerre non trepidat: ut, qui trans mare positos filios uidere desiderat, non metuit naufragia, liberorum caritate ingreditur maris fluctus, subit incerta nauigii, sed metum discriminis leuant desideria filiorum. quam pulchre etiam de martyribus dicitur, qui uere militant Christo, qui persecutiones ungulas gladios incendia non timentes infestis se regibus obtulerunt! timorem etenim quem poterant habere poenarum excluserunt amore martyrii.

Hunc sensum autem esse interpretationis huius etiam de Threnis Hieremiae possumus adprobare. nam et ibi sub hac littera scriptum est: bonus est dominus sustinentibus eum, animae quae quaerit eum; bonum est sustinere p t sperare in salutare dei. bonum est u i ro cum portauerit iugum graue a [*](l*Ps. 118, 6ö 3 Ps. 118, 72 10*1 Ioh. 4, 18. 24*Thren. 3, 25—27 ) [*](1 iocunditate MOPRa 4 potest NPR 5 quid] quod Mm1 intellegimus Am1MNOa interpretatio] add. et Ov 6 obscuri A obseuritati MNPRT sensui scripsi sensus codd. ar sui om. 0 sermonibus 0 sermo u 8 ut] add. per Mm2 9 in tempore GMOv interpretatio A in interpretatione G s. l. m2T corr. a in temptationem N intemperatio P R exeludamur GNOv 10 foras excludit timorem 0 foras Gm2MNav 13 dabia codd. praerer 0, a 14 petit A 15 qui] si quis O 17 leaauit desiderium NT desiderio Mm1 18 quam] quod M quae N pulere M dicuntnr Nm2 25 quae] qui AOP R Z7 portauit Å )

191
iuuent tute sua, se debit singulariter et silebit, quia tulit iugum graue. haec utique quid aliud adstruunt nisi bonae exclusionis hanc interpretationem uideri? quis enim sustinet dominum nisi studio caritatis? quis est qui sperat nisi qui quod sperat optat et diligit: quod enim speramus, per patientiam expectamus.

ergo qui sperat sustinet, qui sustinet inpatientiae utique excludit affectum. quis est qui portat iugum graue a iuuentute sua nisi qui deliciis renuntiat, luxuriam fugit? quis est qui singulariter sedet nisi qui saecularibus uoluptatibus abdicatis molestiarum omnium excludit tumultus? iste ergo timere nil poterit qui caritatis gratia uim timoris absorbuit.