Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quamuis bonus deus sit, cuius etiam amara plus prosunt —non enim inferuntur ut noceant, sed ut corrigant —, rogatur tamen, ut in bonitate sua doceat nos iustitias suas. considera medicum utilia adponentem medicamenta uulneribus, ea tamen, quae mordeant ulceris uirus, aut certe ferro putrefacta resecantem.

cum m eo ipso sit bonus medicus, quia utilitatem operatur aegroti, et faciat quod prodesse nouerit, tamen, quia aeger dolorem aut [*]( 2* Act. 26, 2 5 Act. 26, 27 13 Matth. 7, 17 17*Matth. 7, 17 19*Matth. 7, 11 23 cf. Ps. 118, 68 ) [*]( 1 scripturarum ordinem 0 3.5 agryppa P 3 Iudaeis] add. de his l\' 4 aput OPml 5 o rex M 6 in quibus] pergit A 7 gratiam conciliare Aav 9 dicatur Ma ammoneatur NO 10 mitiscit Mml mitescat Titi2a intimis (s dd.) M deponat Tm2a 12 possit GmlPmlRml autem dei est Oav 13 euangeliis AR 14 bonos fructus N P pr. eius] enim AR, add. dei R, om. GJ-INTa angeli-eius] euangelii M (in ras. m2, sed del.) NPmlT 15 rationales NT 16 ii v 17 fructus bonos N 18 igitur] ergo O 20 data tWo 0,om. b 23 in om. MmlN 25 aut] ae 0 26 ipse AOR bonus sit Oav 27 faeiet Rml )

199
non uult aut non potest sustinere propter infirmitatem affectus sui, rogat ut medicus eum quadam bonitate et suauitate sua curet, non asperitatem adhibeat medicamentorum, non ferro incidat uulnerum fibras aut, si aliter non potest, ut cum moderatione faciat et quadam subtilitate mitiget uim doloris.

et ideo in euangelii bonitate melius docentur iustificationes dei quam in legis seueritate. opus autem iustitiae iustificatio est. unde scriptum est, quia Pharisaei se iustificare noluerunt non baptizati baptismo Iohannis. in eo enim iustificationem non fecerunt, quia noluerunt agere paenitentiam delictorum, quam propheta in bonitate uult agere, ut ei fiat peccatorum remissio sine atrocitate damnationis cum remissionis gratia.