Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus quartus: bonus es, domine, e t in bonitate tua d o ce m e iustif icationes tuas. etiam usus disciplinae saecularis accepit, ut unusquisque iudicem [*]( l*Ps. 141, 7 4 cf. I Cor. 5, 5 ll*Prou. 18, 17 16 cf. II Cor. 2, 7 19 cf. Prou. 27, 21 20*Ps. 118, 67 25*Ps. 118, 68 ) [*](def.A) [*]( 3 humiliatum] add. sev 5 pr. est om. N interitu P 6 possit GMmlOPRmla 8 uirtutis] nirtns a uirtutem tamen saepe generat av 10 est Pml,.add. et OR retorqueas Rm2 et om. 0 11 incipis N incipias Rm2 ipsum Mm2NPRm2T 14 qullius] add. non Ta uide Rml 18 correctionis esse Mav eorreptionis esse N esse correptionis P 20 qui dicit a inquit] add. ego Nv 25 uersus om. MNP quartus] IIII GOPR, om. MN 26 iustitias av 27 iustus disciplinam saecularem accipit NT )

198
suum laudet. unde apostolus sequens diuinarum ordinem scripturarum, cum diceret causam, ita coepit: d e omnibus quibus accusor, rex Agrippa, a Iudaeis, aestimo me felicem apud te incipiens rationem reddere, et infra: credis, rex Agrippa, prophetis?

scio quia credis. ergo si laudantur homines, m quibus plerumque aliena laudantur, quanto magis unusquisque dei sibi conciliare gratiam debet, ut dicat: bonus es, domine! nam si hoc dicat homini, ut esse admoneatur quod forsitan non sit, et bonitatis etiam ipse praedicatione mitescit terroremque inmitis deponit affectus; quanto magis deo laus sua est deferenda, qui nisi bonus esset, super terram stare quis posset ?

proprium est autem dei ut bonus sit. denique in euangelio habes, quia arbor bona fructus bonos facit. fructus eius angeli sunt, fructus eius homines sunt, hoc est rationabiles, sancti, si domini praecepta custodiunt, fructus eius sunt hi qui nascuntur in terris, fructus eius sunt uirtutes hominum. merito ergo arbor bona bonos fructus facit. prius igitur radix laudetur, ut fructus possit probari. sed et alibi ait idem dominus Iesus: et pater uester qui bonus est dabit bona data petentibus se