Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quamuis humilitas ista, hoc est uelut quaedam deiectio, perturbationis, non uirtutis sit, generat tamen saepe uirtutem et fit non poena, sed remedium delinquentis. nam si peccatis tuis tribuas quod humiliatus es, quicquid acciderit in te retorques et ex reo incipies esse iustus qui te ipse condemnas; iustus enim accusator est sui in exordio sermonis.

nec potes indignum te iudicare humilitate qui propria errata cognoscis, in quibus erubescendo non utique extolleris, sed humiliaris. uides ergo, quia ideo humiliatus es, quia deliquisti et non seruasti eloquia dei. unde serua diligentius, ne pecces, ne iterum, quia deiectus es, tristitia absorbearis et fiat tibi deiectio tua incrementum iniquitatis, quae debet esse correctionis occasio.

etenim in temptationibus homo sicut aurum in conflatorio conprobatur. uides propheta quid dicat: priusquam humiliarer, inquit, deliqui. iure ergo temptationibus traditus est, quoniam delinquebat, delinquebat autem, quia dei eloquium non tenebat. uerum inde ordinem emendationis inuenit, unde culpa processerat; coepit esse subiectus eloquio diuino et culpa desiuit.