Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus tertius: priusquam humiliarer ego deliqui, propter hoc uerbum tuum eg o custodiui . alia traditio habet: priusquam humiliarer ego nesciui. unde putant aliqui, quod anima hominis hoc dicat: \'priusquam humiliarer, ut in hoc lutum corporis introirem, tua quae non legeram mandata nesciui. sed quia Septuaginta uirorum sententias magis sequitur ecclesia et hic sensus est planior et nihil offensionis admittit, quod possit aliquibus scrupulum commouere,

ideo ita accipiamus, ut \'humiliarer\' sit dictum, eo quod peccato.uideatur humiliatus. propter peccatum enim temptationes saepe nascuntur; denique Adam et Eua post culpam utique deiecti sunt. ergo humilitatis nostrae causa peccatum est uel humiliationis; non enim hoc fugio. potest enim de aduersis plerumque intellegi humilitas, ut est: bonum mihi quod humiliasti me, ut discam iustificationes tuas, et: nisi lex tua meditatio mea sit, tunc forsitan perissem in [*](5 Phil. 3, 20 ll*Ps. 118.67 13*Ps. 118, 67 14 aZiqutl Origenistae 24*Ps. 118,71 25*Ps. 118, 92 )[*](def. A) [*](1 mandatis (om- in) — in mandatis NO 2 credit mandatis dei N effecitN in om.MmlN 3 ipso M 4 placere] add. deo Oav nos om T 5 autem om.O 8 dei] add. credere v 9 autem] enim MNfh, 10 docemus Mml 11 uersus om. NP tertius] IIIGOPR, om. MN 13 aliqua GM - editio Nav 14 hominis anima v 15 ut] ego ut 0 16 LXX GPB 17 alt. et om. a 18 admittitur NPT 19 ita otn. v accipiamus ita a nt om. v sit scripsi ita sit Nm2 ita cet. av 20 saepe temptationes NP 21 eieeti a 24 est] add. illud MOv quia B 26 sit] esset Ov forte 0 perirem N )

197
humilitate mea, et: humiliatus sum ualde.

hic ergo ostendit humilitatem ortam esse de culpa. et quia culpa praecessit, ideo humiliatum ostendit, hoc est adtritum temptationibus et aduersis et traditum anxietatibus, quemadmodum et ille, qui traditus est a Paulo in interitum carnis, humiliatus utique est, ut postea posset reconciliationem mereri.