Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Aliud est autem in mandatis dei credere, aliud mandatis credere. qui enim mandatis dei credit, cito efficit ut sit in mandatis dei et in ipsis conuersetur. per fidem igitur scientia adsumitur, per scientiam disciplina; quod enim scimus placere posse, in eo nos conuersatio ipsa delectat. denique scriptum est: nostra autem conuersatio in caelis est. praecessit scientia, secuta est conuersatio. de \'mandatis dei credere\' diximus; \'in mandatis autem dei\' hoc est: in ipsis esse et credere quia uera mandata sunt. nisi autem credideris mandatis dei, eorum utique scientiam quae per mandata dei docemur habere non poteris.