Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

aliis uerbis quam bene dixit hoc Paulus, ostendens nullam habere se in saeculo portionem! sic enim scriptum est: usque a d hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis uapulamus et instabiles sumus et laboramus operantes manibus nostris; maledicimur et benedicimus, persecutionem patimur et sustinemus. blasphemamur et obsecramus; tamquam lustramenta huius mundi facti sumus, omnium lustramenta usque adhuc.

Fortasse moueat, quod purgamentum sp esse dixit: non enim est. sed hoc saecularibus uidetur, qui putant summam in diuitiis esse gloriam uel decorem. nonne isti uniuersos purgamenta esse putant, quicumque illis obsecuntur propter diuitias et mirantur [*]( 1 Ps. 120, 6 5.6*11 Cor. 6, 16 10*Esai. 40, 12 13*Ps. 118, 57 16*1 Cor. 4, 11-13 ) [*]( 2 urit A luna] add. perna J. 5 et om. N habitabo NO illis Or 7 inquid Pml 8 deus Pm2 qua N 9 laxa GNPmlv in te inneuiens 0 11 aquam 3IPm2a palma Mm1 13 inquid JltnlPml dicit bú APRmlT 14 ipse AMmlRml 15 in] add. hoc Nav 17 colaphys AGMR uapulamur AGMmlPmlR .18 operando a 21 luatramenta] purgameiita AMm2 23 lustramenta] puxgamenta Av peripsima (πεϱίψημα) 0 26 putant esse purgamenta 0 27 obsequntur Aml obsequuntur Am2av )

154