Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et ideo iustificationes dei ab ipso domino uult doceri, quia difficile est in terra magistrum huiusmodi repperire, qui ea doceat quae ipse non uiderit. ad illum igitur doctorem intimo propheta contendit affectu, qui solus magister est uerus. quomodo enim potest homo quasi uerum docere quod nesciat, cum ipse sit mendax? merito-

que ait dominus, ut nemo super terram uocet sibi quem quam magistrum, quia unus est magister omnium. et quomodo posset Dauid alium doctorem quaerere, cum ipse de deo dixerit: qui docet hominem scientiam? docet autem deus et mentes inluminat singulorum et claritatem cognitionis infundit, si tu aperias ostia cordis tui et caelestis gratiae recipias claritatem. quando dubitas, diligenter inquiras; qui enim quaerit inuenit, e t qui pulsat aperitur ei.

multa obscuritas in scripturis propheticis. sed si manu quadam mentis tuae scripturarum ianuam pulses et ea quae sunt occulta diligenter examines, paulatim incipies rationem colligere dictorum et aperietur tibi non ab alio, sed a dei uerbo, de quo legisti in Apocalypsi, quod agnus lib rum signatum aperuit, quem nullus ante aperire poterat, quia solus dominus Iesus in euangelio suo prophetarum aenigmata et legis mysteria reuelauit, solus scientiae clauem detulit et dedit aperire nobis. [*]( 5 Ps. 32. 6 7 cf. Ps. 118, 64 11 cf. Rom. 3, 4 12 cf. Matth. 23, 8 14 Ps. 93. 10 18*Matth. 7, 8 23 cf. Apoc. 5. 1—5 ) [*]( 1 detrndare Pml 3 uelit Pm2 effigiam (a ex corr.) A caelestem GMav concludere A potestate GJ1 potestates N Pm1 potestatem au 4 maxime NPRT sacrilegiis Nm2 caelo 0 terra 0 5 enim om. d 8 reperire AGO Pm2v docet R 9 at A 10 potest enim AR 11 meritoqae ait] et cum Rm2 12 dominus] add. dicat Rm2 13 possit GMm1OPRm1 dauid posset A 15 inluminat singulorum mentes A 16 et om. 0 cognitionis clantatem A 17 tui cordis APN caelestes Mfnl 18 inquires A et]add. ei GMav 19 aperit R illi aperitur Nm2 ei om. GMNP Rav est in Ov 20 quidem A quidam Rml 21 incipies Nm2Ov incipis AGPRa incipias MNm1 23 apocalipsi M P apocalypsin OR 24 aperuerit 0 25 prophetaret Mm1 26 clauim GMm1Nav, item infra )

189