Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ideoque dominus, qui uenit docere, ut fieret nobis deus portio, ait: uenit enim huius mundi princeps [*]( 6*Deut« 10, 9 SNum. 18, 20 19 cf. I Cor. 3, 16 21*GaI. 6,14 27*Ioh. 14, 30 ) [*]( 1 esse mea 0 2.6 leuui Pm1 5 portiones Na 10 iudicant dull GPmlRml \' 11 multos Nml 12 quantumlibet] add. enim Av 13 suos extendant av deficit terra N 14 cupitates GMml cupiditatis Pml et pendunt] expendunt 0 impeadunt Mm2NT pendant R fluctus sint 0 15 sibi om. a militat nisi deo 0 16 eum] cum OMOPRa 17 possessio Aml, om. N alt. est om. AGOPR 19 tibi Rml templum dei av 21 contingit Nml )

152
et in me inuenit nihil, meritoque imitatores (nos) sui esse uolens ait: nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam. unde Petrus ostendens in deo portionem sibi esse, non in saeculo, ait: argentum et aurum non habeo, sed quod habeo do tibi: in no-. mine Iesu Nazareni surge et ambula, hoc est: portio mea Christus est; in nomine igitur Iesu Christi surge et ambula, hoc est:

in portione mea diues sum, in portione mea potens sum. merito tales praesumo fructus istius portionis, ut salus et uita donetur. quia hoc est istius patrimonium portionis quam elegi mihi. dixit hoc claudo, et surrexit qui erat claudus ab utero matris suae. quomodo ergo Petrus poterat portionis suae damna sentire qui naturae reparabat?