Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Fortasse dicas: \'qua ratione non dictum est : misericordiae domini plenum est caelum, quia sunt etiam spiritales nequitiae in caelestibus?\' sed non illae ad commune ius indulgentiae dei remissionemque pertinent peccatorum, quibus ignis seruatur aeternus, et illa, quae caelestium uel potestatum uel ministeriorum sunt, licet auxilio domini fulciantur, tamen non tanta eius indigent misericordia, quanta ea quae sunt inferiora atque terrena; non enim illa carnis inuolucro uestiuntur: in qua est frequentis erroris inlecebra.

ideoque in superioribus ait idem propheta, quia deus dedit caelum caeli domino, terram autem filiis hominum. unde et caelum purius et defaecatius ab omni labe peccati est longeque semotius ab illo de quo scriptum est: sicut uolatilia caeli. hoc enim caelum uelut medius quidam inter caelum terram aerius locus dicitur, in quo sunt etiam spiritales nequitiae in caelestibus.

nam in illo non appellatiuo, sed uero caelo, etiamsi diabolum egerimus in conspectu dei angelorum non defuisse concilio, puto tamen nulla operari temptamenta nequitiae. denique scriptum est, quia angeli amauerunt filias hominum, eo quod terrenis capti detineantur inlecebris princeps mundi istius ac ministri eius, in quibus nequitia spiritalis uenenis quibusdam carnis huius inbuta et humanis sit infecta criminibus.

ideoque dominus in euangelo suo mt: fiat uoluntas tua sicut in caelo et in terra. 25 non eadem illic iniquitas uicinum possession is finitimo rure depellere, [*]( 4.16 cf. Eph. 6,12 l1*Ps. 113,24 (16) 14*3Iatth. 6, 26 17 cf Hiob 2, 1 20 cf. Gen. 6, 2 24 Matth. 6, 10 ) [*]( 1 in] per Rm1 2 misericordia—est om. Mm1N 3 est om. X misericordia Ma 5 illa AMm2 illa ea GMml communem (-ne MRa) eius AMm1 Ra communionem Mm2 indulgentiam A dei om. 0 6 aeternis N Rm1 7 pro uel om. A ministeriorum uel potestatum A 8 fnlceantur Pm1Rm1 eius tanta A 9 uolucro codd. 10 frequentius 31 inlecebra erroris A 11 aut Mm1 deus dedit om.v dedit om.T 12 autem] add. aut Mm1 dedit Ov 13 pr. et om. 0 defaeeatius eras. T 14 remotius Mm2NTa 15 melius Mml 16 aereus Rm2 17 nam] non Mm1 18 dei] add. et 0 19 nnllo Rm1 20 quia] quod N capti detineantur] captinentnr M capti nideantur a 21 in om.MNm1 22 nequitias M nequitiae a spiritalis] add. estO uenetis Mm1 23 sit] est v, om.GМNOP Ra in euangelio suo dominus N 2S eadem J add. est av )

188
uiduam hereditatis fraudare conpendiis, minores consortii iure detrudere, intra lignum denique et quodcumque argenti atque auri uel aeris metallum uelut effigiem quandam caelestis includere potestatis. haec cum sint maximi plena sacrilegii, in caelis uacant, in terris frequentantur; uerbo enim domini caeli firmati sunt t, non terra firmata est.