Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Misericordiae tuae, domine, plena est terra; iusti ficationes tua sdoce me. quomodo plena est terra misericordiae domini nisi per passionem domini nostri Iesu Christi, quam futuram praeuidens quasi praemissam propheta concelebrat ? prophetis enim ea quae uentura sunt praeuidentibus moris est, ut quasi iam decursa memorentur quae posterioris aetatis sunt.

plena est ergo terra misericordiae domini, quia omnibus data est re- missio peccatorum, super omnes sol oriri iubetur. et hic quidem sol cotidie super omnes oritur, mysticus autem sol ille iustitiae omnibus ortus est: omnibus uenit, omnibus passus est et omnibus resurrexit, ideo autem passus est, ut tolleret peccatum mundi. si quis autem non credit in Christum, generali beneficio ipse se fraudat, ut, si quis clausis fenestris radios solis excludat, non ideo sol non ortus est om nibus, quia calore eius se ipse fraudauit, sed quod solis est, praerogatiuam suam seruat, quod inprudentis.

est, communis a se gratiam lucis excludit. super omnes pluuia est, et hoc misericordiae diuinae deputatur, quia pluit super iustos et iniustos. aut certe sic interpretandum, quod misericordiae diuinae plena sit terra, quia domini est terra et plenitudo eius. ipse super maria fundauit eam et super flumina [*](8*Ps. 118,64 15 cf. Matth. 5,45 16 ct. Мal. 4, 2 18 cf. loh. 1, 29 24 cf. Мatth. 5,45 25*Ps. 23, 1—2 ) [*]( 2 mandatadominiav 3 timet Mm2NT 4 hoc mihi av 5 timent Mm2 dominum N 6 misencordiam Mm1a misericordiae NT sumptu] add. et a autem ont. N 7 ipse] hic 0 consortemJ add. VIII AOPR seq uersus VIII N smisericordia tua GMa 9 misericordiae (-dia a) domini plena est terra av 10 misericordib G passiones a nostri om. 0 11 promissam. GMm1P Rav. praemissum N coneelebratur N 12 enim] autem Na futura 0 14 misericordia GMPRa est data Mav est om. O 16 cottidie NOm1 iusticiae post est tr. a 18 peccata NT 20 ideo] idem A 21 fraudauid Rm1 2a est om. A 24 deputetur A 25 quod] quia P diWnae misencordiae A misericordia dinina GM 26 terra om. O )

187
praeparauit illam. etenim per ecclesiam in omnes gentes diffusa est misericordia domini, in omnes gentes diffusa est fides.