Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed quibus timor iste non sanctus uideatur - quia sunt qui ignaua formidine pertimescunt et hebeti trepidant metu -, addidit: et custodientium mandata tua, ut ostenderet se sancti timoris esse consortem. aut sic: potest quidem timere corde [*](b cf. Col. 1, 24 11.17.25 Ps. 118,63 1j cf. I Cor. 12, 26 19*Eccli. 1. 14 (16) etc. 22*Ps. 33, 10 ) [*](1 nee om.Ta 2quia—3sum om. N 4 coniunctus O 5 dominum N 7 imperitis T 8 christi corporis AR quae] quod Tm2a sed] add. et Rm2 9 quis Pm2 hii 0 ii v 10 abundantiori A Rav habundatiorem GPm1 habundantiori 0 houestatem GPm1 12 tel add. et custodientium mandata tua Mm2N quia AR compatitur A 13 hominis R 14 quia] quod a connen GMav 16 alteri] alterum 0 17 dixit A 18 sum ego GMOPRa. add. omnium N 20 quum Pml 21 uirtus A 22 dominumJ add. omnes Om1 Rμ, ct. tractat. 21, cap. 8 23 quibus] ne aJiquibus Ov sanctis Rml uidetur NT 24 hebiti Rm1 26 de corde Mm1 deuotus corda A )

186
deuotus, sed opere piger, ut sit religiosus affectu, otiosus actu;

non tamen potest piger esse qui domini mandata custodit. qui ergo timet, custodit; ergo eius est custodire qui timeat. sanctus itaque hoc dicit; ego autem mihi hoc usurpare non possum. quanti enim sunt qui timeant deum, et non illis conpatior, quaerunt opem: et ferre nolo, misericordia indigent, sumptu non adiuuo! quisquis autem haec facit, ipse potest dicere se timentium Christum esse consortem.

Misericordiae tuae, domine, plena est terra; iusti ficationes tua sdoce me. quomodo plena est terra misericordiae domini nisi per passionem domini nostri Iesu Christi, quam futuram praeuidens quasi praemissam propheta concelebrat ? prophetis enim ea quae uentura sunt praeuidentibus moris est, ut quasi iam decursa memorentur quae posterioris aetatis sunt.

plena est ergo terra misericordiae domini, quia omnibus data est re- missio peccatorum, super omnes sol oriri iubetur. et hic quidem sol cotidie super omnes oritur, mysticus autem sol ille iustitiae omnibus ortus est: omnibus uenit, omnibus passus est et omnibus resurrexit, ideo autem passus est, ut tolleret peccatum mundi. si quis autem non credit in Christum, generali beneficio ipse se fraudat, ut, si quis clausis fenestris radios solis excludat, non ideo sol non ortus est om nibus, quia calore eius se ipse fraudauit, sed quod solis est, praerogatiuam suam seruat, quod inprudentis.