Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

partieeps Christi est. habet etiam tribulationis suae participes, ideoque, qui particeps eius esse cupiebat, dicit: nunc gaudeo in passionibus pro uobis et adimpleo ea quae desunt tribulationum Christi in carne mea pro corpore eius, quae est ecclesia. sepulturae quoque eius participes sumus; quisque enim consepultus est cum ipso per baptismum in morte, particeps eius est. ideoque ipse apostolus, adstruens quam nobis gratiam dederit dominus Iesus, ait: participes enim Christi facti sumus.

Sed et ille particeps Christi est, qui qui lugentem maesto solatur affectu, qui in carcere constitutum proprio non defraudat officio, qui ad lectum aegrotantis adsidet, non ut capiendae hereditatis tendat aucupium, sed ut morbi uim sollicito mitiget ministerio, ut sedulo fessum sermone demulceat, qui nudos uestiat, esurientes reficiat. in his enim frequenter est Christus, sicut ipse ait: in carcere eram et non uenistis ad me, nudus eram et non operuistis me; quod enim uni eorum non fecistis, [*](5 cf. I Cor. 1, 30 7 cf. Ioh. 14, 6 8 ci. Ioh. 11. 25 9 cf. I Petro 1,19 cf. Rom. 6, 4 12*Col. 1, 24 16 cf. Col. 2, 12 18*Hebr. 3, 14 25*Matth. 25, 43. 45 ) [*]( 2 abieret Pml 4 populus dei AOav 5 pr. quia] qui SOPR 8 resurrexionij A. 10 tramitem institiae Åav 11 ideo N 12 quia NRml dixit Ailv 13 sunt Aml 14 passionum Ov in om. N 15 quae] quod a 16 quisquis Mm2av quicumque Rm2 cum ipso est A 17 mortem av 19 enim] add. Iesu au 20 consolatur AGMav 22 ad om. GMN Pmlav lecto Mm2Nav 23 morbi uim] morbiim A misterioO sedule Rml 25 christus est N 26 utrumque non om. a cooperuistis AOR (Uulg.) 27 quid Mm1 non om. Ta )

185
nec mihi fecistis.

si oderim mendacium, particeps Christi sum, quia ueritas Christus est: si fugiam iniquitatem, particeps Christi sum, quia Christus iustitia est. beatus qui hoc potest dicere. sicut enim membrum particeps esse dicimus totius corporis, sic coniunctum omnibus timentibus deum, qui non dicat alteri: \'non es de corpore meo\', hoc est non dicat pauperi diues, non ignobili nobilis, non aegro sanus, non fortis debili, non inperito sapiens dicat: \'non estis mihi necessarii\', particeps corporis Christi est quae est ecclesia.