Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et quia orationem esse subeundam media nocte diximus, non minus etiam de huiusmodi hora diei dicendum uidetur: contraria enim nox diei est - quid enim luci commune cum tenebris? - et ideo aduersa sibi eadem nocturna est et diurna. sicut enim media nocte primitiua Aegyptiorum temptator occidit et ex eo cognoscitur, quod ea maxime hora operetur aduersarius, ita e contrario, quod meridiano tempore uirtus diuinae lucis operetur.

unde et Abraham circa meridiem sobrias tendebat excubias et boni aliquos expectabat euentus, leuans oculos suos ac finitima perlustrans, quod eo tempore aduenientem gratiam sibi quaereret. illo igitur tempore cum duobus angelis sanctis diuinus ei hospes aduenit, illo tempore Christum suscepit hospitio, illo tempore illa quae legis et intellegis celebrata mysteria sunt. quando enim magis diuina debuit fidelem uirum inlumnareinluminare praesentia quam cum lux diei plenior refulgeret ?