Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Negatur his terrena diuisio, ut ipsi, dum saecularem sibi non uindicant portionem, fiant caelestis possessio; uel hoc solum nouerint possidere, hoc est fidei et deuotionis obsequium, multo ditiores quam qui possessionum suarum spatia ampla diffundunt. quantumlibet fines extendant suos, et terra deficit et mare includit insanas cupiditates et pendunt tributa maiora quam fructus sunt. at uero iste nihil sibi possidens nulli nisi deo militat, supra terram eius est portio, non eum terra deficit, non mari clauditur. cui portio deus est, totius possessor est naturae.

pro agris igitur ipse sibi satis est, habens bonum fructum qui numquam possit perire; pro domibus satis est sibi, ut sit habitatio domini et dei templum, quo nihil potest esse pretiosius. quid enim pretiosius deo aut quid deest ei uiro, qui potest dicere: non contingat mihi gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo? non potest in hoc princeps mundi huius sibi consortium uindicare, in quo nihil suum inuenit.