Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Itaque ut tempus hoc habile temptamentis, ita etiam tempus est poenae, quod ex lectione diuina possumus edoceri. non enim otiose dominus deus noster, cum posset quocumque momento primitiua Aegyptiorum extinguere, hoc tamen tempus dolori et luctui peccatoris oportunius iudicauit. sic enim scriptum est, quia media nocte primogeniti Aegyptiorum liberi ab exterminatore sint interempti.

ideoque sanctus Moyses prophetaut hoc praeueniret tempusac sine Hebraeorum fraude transiret, agnum ante immolauit, hoc est uesperi, ui manducantes eum et domini pascha celebrantes non occuparentur exterminatoris insidiis, ne inermes et uacuos spiritalis alimenti nocturna spicula tenebrosi hostis opprimerent. [*]( 11 Eccli. 23, 18 (25-26) 20 cf. Ex. 12 ) [*]( 1 arbiter culpae aυ 2 erroris testis aυ peccatori Rm1μdormitanti NRμ3 mentis om. N deiciat Gm1NP 7 ad tempus om. 0 eludere Rm2 8 ut] et Gm1Pm1Rm1 et om. 0 11 nidetJ add. et GMNOP Raυ 13 uidet] add. meO eum] deum A dominum R nostrum AR nostri N peccat3 nostra av 14 quaej quod Gm1Mm1 16 hoc tempas 0 habile hoc a habile] add. est 0υ, 17 quod] quoniam (per comp.) AR quo Gm1Mm1Pa 18 possit N P Rm1 20 opportunius υ 21 primogeniti- 22 sanctus om. N primogenita aegypti P 22 moses  23 transisset T 24 uespere 0 eunt om.0 pascha domini av 26 exprimerent 0 ) [*]( M* )

180