Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

media nocte surgebam, docens surgendum esse media nocte. nec otiosum est quod adiunxit: a d confitendum tibi, hoc est, ut illo maxime tempore deprecari deum et propria debeamus peccata deflere nec solum praeteritis ueniam postulare, sed etiam praesentia declinare, futuris cauere; multa enim illo in tempore temptamenta proserpunt.

Tunc feruet carnis inlecebra, tunc temptator inludit; coquitur cibus potusque digeritur, stomachus aeger, mens somnolenta, animus occupatus est. itaque aut quiescenti calor soporis augetur aut uigilanti nondum plenior refusus uigor est, qui errorum cauere possit incursus. tunc igitur temptator adsistit, tunc retia iacit, quibus turbare mentem possit inprouidam.