Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

haec sunt sceleratorum uincula quae dure peccatores ligant, hoc est diabolus et ministri eius uel certe Nebroth, hoc est \'amaritudo\', uel certe Esau, hoc est \'terrenus et callidus\'. isti enim uenatores erant, qui feras laqueis captare consuerunt et muta animantia uinculis [*]( 1*Ps. 2, 3 6*Tob. 4, 10 (11) 7 cf. Prou. 24,11 10*Prou. 5. 22 1ó*Luc. 13, 16 22*Luc. 13, 12 25 cf. Gen. 10. 8—9 26 cf. Gen. 2.5, 27-28 ) [*](I dinimpamus MORaμ eorum om. Gm1Mm1 proiciamus Mm2NT 2 itaque 0 uisibili a 3 inuisibilium NT inuisibilis Pm1 conuersione OPm2υ confessione eel. a 4 opere Ov (non a) 6 morte AR peccato eei. aυ (sec. Uulg. Tab. 4, II). cj. Explan. ps. 61, cap. 21 7 hoc est om. 0 eum om. Gm1NOPT9 exui Gm1e om. ORu tuis om.GMaυ 12 nostrum) add. superbia est Y 15ligauit] ligat Mm1 alligauit N 16 XVIIIo (sic) GMR et om. A 17 nos] add. etiam 0 20 socius] semus ex suus R 21 obtutos Pm1 22 ei dicat a 24 dure] dum G duri MNm1PT 25 diabolo P nembroth AP nebroht G nehmhrot Jl nembrot N nembroht O Nemroth aυ 26 certe om. 0 27 capere N consneaerant Ov )

177
inligare. inutiles uenatores, qui capiant bestias quae pompam spectaculo populari praebeant, ministerium crudelitati. denique nullum inuenimus diuinarum in serie scripturarum de uenatoribus iustum.

At uero alia uincula sunt, ut dixi, domini Iesu, quem sequuntur, inquit. alligati uinculis, hoc est uinculis adstricti caritatis et amoris, fidei uinculis alligati, licet sic possit intellegi: alligati uinculis Christum sequuntur, hoc est peccatorum et criminum remissorem, fontem indulgentiarum, redemptionis auctorem. sequamur ergo uincula Christi, fugiamus uincula uenatorum, ne, dum incedimus, dum ignoramus, laqueos eorum pes nostrae mentis incurrat, ne animae nostrae ceruicem nexibus inseramus.

insidiantur enim quasi pessimi uenatores et, quando prosperorum euentu animum relaxamus ac secundis rebus remittimus nec excubias cautionis habemus intentas, tunc plus iactant laqueos suos aut in uia qua ambulamus abscondunt, ut, cum fuerint eorum laqueis innexa uestigia, trahant, quo securum subplantent uiantem uel collo adstrictos strangulent commeantes.

Noli ergo alta ambulare ceruice sicut filiae Iudae; altis enim ceruicibus cito laqueus innodatur. noli ad saecularia mentem animumque defigere, sed cireumspice oculis animae diligenter, quia pluit dominus laqueos super peccatores, ne cadentes inligare te possint; quos poteris euitare, si legem domini non obliuiscaris.