Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Uinculis enim peccatorum suorum unusquisque constringitur, sicut ipse legisti; ligat nos uinculis carnis inlecebra. uinculum nostrum auaritia est, uinculum nostrum ebrietas est, uinculum nostrum concupiscentia est, uinculum nostrum superbia est. sunt et diaboli uincula: denique scriptum est:

hanc autem filiam Abrahae, quam ligauit satanas decem et octo annis. ligat nos etiam diabolus criminum nexu, ligat nos uinculo fornicationis, uinculo adulterii, uinculo perfidiae qua Christus negatur, uinculo inuidiae qua frequenter etiam frater adpetitur, uinculo crudelitatis qua nonnumquam socius et conformis occiditur. haec sunt uincula quibus ligatus unusquisque inclinatur, ut animam suam leuare non possit nec obtutus, ad caelum mentis erigere, nisi dicat ei dominus: dimissus es ab infirmitate tua et munere eum suae benedictionis erexerit.