Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

sicut ergo trahit uitula lorum lUgl, quae, etsi non tenetur e proximo, tenetur tamen nec se explicat et absoluit, ita trahit unusquisque peccator indomitis moribus iniquitates, qui putat se liberum, quia non est iugo subditus subiectusque iudicio, et nescit quod non sit exutus, sed magis ut illa uitula et ipse se implicet suorum nexibus peccatorum. hi sunt igitur funes delictorum nostrorum, quibus inuoluimur et ligamur, quemadmodum sunt et uincula delictorum.

et ideo saluator, qui habet in potestate peccatum dimittere, dicit his qui sunt in uinculis: exite. utinam et mihi dicat: \'exi de uinculis tuis, exi de nexibus peccatorum tuorum, solue funes erroris tui quibus circumdatus et ligatus es\'. etsi enim nequissimus sim omnium et detestabilissimus peccatorum, illo tamen iubente liberor, qui sub uno momento latrocinii damnatum reum supplicio eripuit et constituit in regno suo.