Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

tenduntur ergo illi funes quibus possessio uniuscuiusque diffunditur: sic factus est funiculus hereditatis suae Israel. boni ergo illi funes: isti autem funes quibus trahuntur - peccata ut fune longo et ut loro iugi uitulae iniquitates. uitula enim indomita plus se iactat et excutit, cum tenetur, nec adquiescit imperio nec adstringitur uinculo, sed magis, cum loro retrahitur, exasperatur. itaque nec coacta se subicit nec tamen libera uinculorum est.

sicut ergo trahit uitula lorum lUgl, quae, etsi non tenetur e proximo, tenetur tamen nec se explicat et absoluit, ita trahit unusquisque peccator indomitis moribus iniquitates, qui putat se liberum, quia non est iugo subditus subiectusque iudicio, et nescit quod non sit exutus, sed magis ut illa uitula et ipse se implicet suorum nexibus peccatorum. hi sunt igitur funes delictorum nostrorum, quibus inuoluimur et ligamur, quemadmodum sunt et uincula delictorum.