Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Et quid de saecularibus dicam ? esto paratus non solum aduersus ea quae uides, sed etiam aduersus ea quae non uides. foris, inquit, pugnae, intus timores; in te ipso tibi bellum est. bonum est ut in tranquillitate sit animus tuus et in quadam serenitate;

sed gubernator ille melior est qui in tempestate nauem gubernat. rege igitur te ipsum, quando turbatur animus, mens fluctuat. laudauerim uirtutem gubernatoris, qui nullas procellas senserit et cursum nauigii direxerit nulla tempestate iactatus? sed illum laudauerim, qui aduersus uentos renititur, insurgit aduersum fluctus,

noti timet, uel cumeleuatur undis nauigium uel cum ad profundi ima deponitur. ita et ille laudandus est gubernator sui, qui ea quae aduersa sunt uincit patientia, uirtute superat, secundis non extollitur, aduersis non frangitur. bellum tibi est etiam aduersus nequitias spiritales. aduertis, cum quantis tibi proelium, et ideo meditare et statue animo, ut procedens ad proelia dicas: paratus sum et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.

Sequitur uersus quintus: funes peccatorum circumplexi xi sunt mihi et legem tuam non sum oblitus s, hoc est: funibus me circumdederunt peccatores, ut mea 25 inplicarent uestigia, ne possim incursus eorum praeuidendi [*](l*Rom. 8,18 3 tempestas atra] cf. Uerg. Aen. 5, 693 ci. Marc. 6, 50 5Ps. 118, 60 8 II Cor. 7,5 19 cf. Eph. 6,12 21Ps. 118, 60 23*Ps. 118, 61 ) [*]( 1 enim] add. sunt OR passiones] add. sunt av 2 futuram 0 grauis om. i 3 tibi dicat Aav 4 ad 0 aliquot M aliquid Ar magnum aliquod 0 9 inquid MPm1 timoris Mm1 10 alt. in om. N 11 in om. GmlMtnlPmlR nauim GMN αυ14 illum] add. plus Nm2 magia Ov 15 alt. aduersus a 16 pr. uei] et 0 18 uincet GMm2Pm1Rm1 attolliturO 20 tibi] add. est Mm2a sit v 21 dicens GmlMml 22 ut custodiam] eustodire O 24 mihi (μοι) Om2PRb me eet. ap, et Ααu, om. eel. legem] add. autem 0 26 ne] non Mml possem Gm20υ )

175
celeritate euitare. non ergo illi funes sunt de quibus scriptum est: funes ceciderunt mihi in praeclaris. sunt enim funes illi, quibus utuntur qui terminos metiuntur agrorum limitesque distingunt et possessionum spatia disterminant.